Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT VII.

De modo serviendi et laborandi.

Omnes fratres, in quibuscunque locis fuerint apud aliquos ad serviendum vel ad laborandum, non sint camerarii nec cellarii nec praesint in domibus eorum, quibus serviunt, nec recipiant aliquod officium, quod scandalum generet vel animae suae faciat detrimentum, sed sint minores et subditi omnibus, qui in eadem domo sunt. Et fratres, qui sciunt laborare, laborent et eandem artem exerceant, quam noverint, si non sit contra salutem animae suae, et honeste poterunt operari. Nam, ait Propheta, "labores manuum tuarum, quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit, " et Apostolus: "Qui non vult laborare, non manducet. " Et unusquisque in eadem arte et officio, in quo vocatus est. permaneat. Et possint pro labore accipere omnia necessaria, praeter pecuniam, et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis sicut alii pauperes. Et liceat eis habere ferramenta et instrumenta suis artibus necessaria. Omnes fratres studeant bonis operibus insudare, quia scriptum est (apud Hieron. ): Semper facito aliquid boni, ut te diabolus inveniat occupatum, et iterum: Otiositas est animae inimica. Idcirco servi Dei semper orationi vel alicui bonae operationi insistere debent. Caveant sibi fratres, ubicunque fuerint, in eremis vel in aliis locis, quod nullum locum sibi approprient nec alicui defendant. Et quicunque ad eos venerint, amicus vel adversarius, fur vel latro, benigne recipiatur. Ubicunque sunt fratres vel in quocunque loco se invenerint, spiritualiter et diligenter debeant se revidere et honorare ad invicem sine murmuratione. Et caveant sibi, quod non ostendant se tristes extrinsecus, nubilosos et hypocritas, sed ostendant se gaudentes in Domino, hilares et convenienter gratiosos.