Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT XXII.

De admonitione fratrum.

Attendamus omnes, fratres, quia dicit Dominus: "Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos; " nam et Dominus noster Jesus Christus, cujus vestigia sequi debemus, traditorem suum vocavit amicum, crucifixoribus sponte se obtulit. Amici ergo nostri sunt omnes illi, qui injuste nobis inferunt tribulationes, angustias, verecundias et injurias, dolores et tormenta, martyrium et mortem, quos multum diligere debemus, quia ex hoc, quod nobis inferunt, habemus vitam aeternam. Et odio habeamus corpus nostrum cum suis vitiis et peccatis, quia carnaliter vivendo vult nobis auferre amorem Domini nostri Jesu Christi et vitam aeternam et seipsum cum omnibus perdere in infernum. Quia nos propter culpam sumus foetidi, miseri et bono contrarii, ad mala autem prompti et voluntarii, quia, sicut dicit Dominus in evangelio: " De corde hominum procedunt et exeunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, homicidia, furta et avaritia, nequitia, dolus, falsa testimonia, blasphemia, superbia, stultitia. " Haec omnia mala ab intus de corde hominis procedunt, et haec sunt, quae coinquinant animam. Nunc autem, postquam dimisimus mundum, nil aliud habemus facere, nisi ut soliciti simus voluntatem Domini sequi et placere ipsi. Mullum caveamus, ne simus terra secus viam vel petrosa vel spinosa, secundum quod dicit Dominus in evangelio: "Semen est verbum Dei. Quod autem secus viam cecidit et conculcatum est, hi sunt, qui audiunt verbum Dei et non intelligunt; et confestim venit diabolus et rapit, quod seminatum est in cordibus eorum, ne credentes salvi fiant. Quod autem super terram (petram) cecidit, hi sunt, qui, cum audierint verbum, statim cum gaudio suscipiunt illud, " facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizantur, " et hi radicem in se non habent, " sed temporales sunt, quia "ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. " Quod autem in spinas cecidit, hi sunt, qui verbum Dei audiunt et solicitudo et aerumnae istius saeculi et fallacia divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu afficiuntur.,, Quod autem in terram bonam seminatum est, hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum intelligunt et retinent et fructum afferunt in patientia. " Et propterea nos, fratres, sicut dicit Dominus, "dimittamus mortuos sepelire mortuos Suos, " et multum caveamus a malitia et subtilitate Satanae, qui vult, ne homo mentem suam et cor habeat ad Dominum Deum, et circumiens desiderat cor hominis sub specie alicujus mercedis vel adjutorii tollere et suffocare verbum et praecepta Domini a memoria et vult cor hominis per saecularia negotia et curam excaecare et ibi habitare, sicut dicit Dominus:,, Cum immundus spiritus exit ab homine, ambulat per loca arida et inaquosa, quaerens requiem, et non inveniens dicit: Revertar in donium meam, unde exivi. Et veniens invenit eam scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit et assumit alios septem spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi, et fiunt novissima hominis pejora prioribus. " Unde, fratres, custodiamus nos multum, ne sub specie alicujus mercedis vel adjutorii vel operis perdamus aut tollamus mentem nostram a Domino, sed in sancta charitate, quae Deus est, rogo omnes fratres, tam ministros quam alios, ut omni impedimento remoto et omni cura et solicitudine postposita, quocunque modo melius possunt, debeant servire, amare et honorare Dominum Deum mundo corde et pura mente, quod ipse super omnia quaerit. Et semper faciamus in nobis habitaculum et mansionem ipsi, qui est Dominus Deus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui dicit: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia mala, quae ventura sunt, et stare ante Filium hominis. Et cum statis adorandum, dicite: Pater noster, qui es in coelis; et adoremus eum puro cordo. "Oportet enim semper orare et non deficere; " nam Pater tales quaerit adoratores. "Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. " Et ad ipsum recurramus, tanquam ad patrem et episcopum animarum nostrarum, qui dicit:,, Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas, et animam meam pono pro ovibus meis. " Omnes enim vos fratres estis. Patrem nolite vocare vobis super terram; unus enim est pater vester, qui in coelis est. Nec vocemini magistri; unus enim est magister vester, qui in coelis est. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis, petetis, et fiet vobis. Ubicunque sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Ecce ego vobiscum sum usque ad consumationem saeculi. Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Ego sum via, veritas et vita. " Teneamus ergo veram viam, vitam et doctrinam et sanctum eius evangelium, qui dignatus est pro nobis Patrem suum et nomen eius nobis manifestare, dicens: "Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi, quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere, quia a te exivi, et crediderunt, quia tu me misisti. Ego pro eis rogo, non pro mundo, sed pro his, quos dedisti mihi in nomine tuo, ut sint unum, sicut et nos. Haec loquor in mundo, ut habeant gaudium in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo; Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum, et pro eis sanctifico meipsum, ut sint ipsi sanctificati in veritate. Non enim pro eis rogo tantum, sed pro eis, qui credituri sunt propter verba eorum in me, ut sint conjuncti in unum, et cognoscat mundus, quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut me dilexisti. Notum faciam eis nomen tuum, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum et videant claritatem tuam in regno tuo. "