Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT IV.

De ministris et aliis fratribus, qualiter ordinentur.

In nomini Domini: Omnes fratres, qui constituuntur ministri et servi aliorum fratrum, in locis, quibus fuerint, collocent suos fratres, quos saepe visitent et spiritualiter moneant et confortent. Et omnes alii fratres mei benedicti diligenter obediant eis in his, quae spectant ad salutem animae et non sunt contraria vitae nostrae. Et faciant inter se, sicut dicit Dominus: " Quaecunque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis, " et quod tibi non vis fieri, non facias alteri. Et recordentur ministri et servi, quod dicit Dominus: "Non veni ministrari, sed ministrare, " et quod commissa est cura animarum fratrum, de quibus si aliquit perderetur propter eorem culpam et malum exemplum, in die judicii oportebit eos reddere rationem coram Domino Jesu Christo.