Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT IX.

De petenda eleemosyna.

Omnes fratres studeant sequi humilitatem et paupertatem Domini nostri Jesu Christi et recordentur, quod nihil aliud oportet nos habere de toto mundo, sicut dicit Apostolus: "Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. " Et debent gaudere, quando conversantur inter viles et despectas personas, inter pauperes et debiles, infirmos et leprosos et juxta viam mendicantes. Et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis, et non verecundentur, et magis recordentur, quia Dominus noster Jesus Christus filius Dei vivi omnipotentis posuit faciem suam ut petram durissimam, nec verecundatus est, et fuit pauper et hospes et vixit de eleemosynis ipse et beata Virgo et discipuli ejus. Quando facerent eis homines verecundiam et nollent eis dare eleemosynam, referant inde gratias Deo, quia de verecundiis recipient magnum honorem ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, et sciant, quod verecundia non patientibus, sed inferentibus imputatur. Et eleemosyna est haereditas et justitia, quae debetur pauperibus, quam nobis acquisivit Dominus noster Jesus Christus. Et fratres, qui eam acquirendo laborant, magnam mercedem habebunt, et faciunt lucrari et acquirere tribuentes, quia omnia, quae homines faciunt in hoc mundo, peribunt, sed de charitate et eleemosynis, quas fecerint, habebunt praemium a Domino. Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, ut sibi necessaria inveniat, et ministret. Et quilibet diligat et nutriat fratrem suum, sicut mater diligit et nutrit filium suum, in quibus Deus eis gratiam largiatur. " Et qui non manducat, manducantem non spernat, et qui manducat, non manducantem non judicet. " Et quando necessitas supervenerit, liceat universis fratribus, ubicunque fuerint, uti omnibus cibis, quos possunt homines manducare, sicut Dominus noster dicit de David, qui comedit panes propositionis, quos non licebat comedere, nisi sacerdotibus. Et recordentur, quod dicit Dominus: "Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate, et superveniat vobis repentina dies illa tanquam laqueus; laqueus enim superveniet super omnes, qui sedent super faciem orbis terrae. " Similiter tempore manifestae necessitatis faciant omnes de eorum necessariis, sicut eis Dominus gratiam largietur, quia necessitas non habet legem.