Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT XX.

De confessione fratrum et perceptione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi.

Fratres benidicti, tam clerici quam laici, confiteantur peccata sua sacerdotibus nostrae religionis, et si non possunt, confiteantur aliis discretis et catholicis sacerdotibus, scientes firmiter et attendentes, quod, a quibuscunque sacerdotibus acceperint poenitentiam et absolutionem, absoluti erunt procul dubio ab illis peccatis, si poenitentiam sibi injunctam procuraverint humiliter et fideliter observare. Si vero tunc sacerdotem habere non poterunt, confiteantur fratri suo, sicut dicit apostolus Jacobus: "Confitemini alterutrum peccata vestra. "Non tamen ob hoc dimittant recurrere ad sacerdotes, quia potestas ligandi atque solvendi solis sacerdotibus est concessa. Et sic contriti et confessi sumant corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi cum magna humilitate et veneratione, attendentes, quod ipse Dominus dicit: "Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, "et: "Hoc facite in meam commemorationem. "