Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT II.

De receptione et vestitu fratrum.

Si quis divina inspiratione volens accipere hanc vitam venerit ad nostros fraires, benigne recipiatur ab eis; qui si fuerit lirinus accipere vitam nostram, multum caveant fratres sibi, ne de suis temporalibus negotiis se intromittant. sed ad suum ministrum, quam citius poterunt, eum repraesentent. Minister vero benigue recipiat ipsum et confortet et vitae nostrae tenorem ei diligenter exponat, Quo facto praedictus, si vult et potest spiritualiter et sine impedimento, vendat omnia sua et studeat pauperibus erogare. Caveant autem fratres et ministri fratrum, quod de negotiis suis nullo modo se intromittant. Nec accipiant aliquam pecuniam, nec per se nec per interpositam personam. Si tamen indiguerint, alia necessaria corporis praeter pecuniam accipere possunt fratres causa necessitatis sicut alii pauperes. Et cum reversus fuerit, minister concedat ei pannos probationis usque ad annum, scilicet duas tunicas sine caputio et cingulum et braccas et caparonem usque ad cingulum. Finito vero anno et termino probationis recipiatur ad obedientiam. Postea non licebit ei ad aliam religionem accedere nec extra obedientiam evagari juxta mandatum domini Papae. Si autem aliquis venerit, qui sua dare non potest sine impedimento et habet spiritualem voluntatem, relinquat illa, et sufficit ei. Nullus recipiatur contra formam et institutionem sanctae ecclesiae.

Alii vero, qui promiserunt obedientiam, habeant unicam tunicam cum caputio et aliam sine caputio, si necesse fuerit, et cingulum et braccas. Et omnes fratres vilibus vestibus induantur et possint eas repeciare de saccis et aliis peciis, cum benedictione Dei, quia Dominus dicit in Evangelio: "Qui in veste pretiosa sunt et in deliciis, et qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. " Et licet dicantur hypocritae, non tamen cessent benefacere. Nec quaerant caras vestes in hoc saeculo, ut possint habere vestimentum in regno coelorum.