Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT XVII.

De Praedicatoribus.

Nullus fratrum praedicet contra formam et institutionem sanctae ecclesiae, nisi concessum fuerit sibi a suo ministro. Caveat ergo sibi minister, ne alicui indiscrete concedat. Omnes tamen fratres operibus praedicent. Et nullus minister vel praedicator appropriet sibi ministerium vel officium praedicationis, sed quacunque hora ei injunctum fuerit, sine omni contradictione dimittant suum officium. Unde deprecor in charitate, quae Deus est, omnes fratres meos praedicatores, oratores et laboratores, tam clericos quam laicos, ut studeant se humiliare in omnibus, non gloriari nec in se gaudere nec intrinsecus se exaltare de bonis verbis et operibus, imo de nullo bono, quod dicit vel facit Deus et operatur in eis aliquando et per ipsos, secundum quod ipse Dominus dicit: "Veruntamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus subjiciuntur vobis. " Et firmiter sciamus, quod non pertinent ad nos, nisi vitia et peccata; et magis debemus gaudere, cum in tentationes varias inciderimus et cum sustinemus quascunque animae vel corporis angustias aut tribulationes in hoc mundo propter vitam aeternam. Omnes ergo, fratres, caveamus ab omni superbia et vana gloria. Custodiamus nos a sapientia hujus mundi et a prudentia carnis. Spiritus enim carnis vult et studet multum ad verba habenda, sed parum ad operationem, et quaerit non religionem et sanctitatem spiritus, sed vult et desiderat religionem et sanctitatem foris apparentem hominibus, et isti sunt, de quibus dicit Dominus: "Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. " Spiritus autem Domini vult mortificatam et despectam, vilem et abjectam et opprobriosam esse carnem, et studet ad humilitatem et patientiam et puram simplicitatem et veram pacem spiritus et super omnia desiderat divinum timorem et divinam sapientiam et divinum amorem Patris et Filii et Spiritus sancti. Et omnia bona Deo altissimo et summo reddamus et omnia bona ipsius esse recognoscamus et de omnibus eis gratias referamus, a quo bona cuncta procedunt, et ipse altissimus et summus solus et verus Deus habeat, et ei reddantur, et ipse recipiat omnes honores et reverentias et omnes laudes et benedictiones et omnes gratias et omnem gloriam, cujus est omne bonum, qui solus bonus. Et quando videmus vel audimus malum dici vel fieri vel blasphemari Deum, nos benedicamus et benefaciamus et laudemus Deum, qui est benedictus in saecula saeculorum, amen.