Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT III.

De divino officio et jejunio.

Dicit Dominus: "Hoc genus daemoniorum non potest exire nisi in jejunio et oratione, " et iterum:.. Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. "Propter hoc omnes fratres, sive clerici sive laici, faciant divinum officium, laudes et orationes secundum quod debent facere. Clerici faciant officium, dicant pro vivis et pro mortuis secundum consuetudinem clericorum. Pro defectu autem et negligentia fratrum omni die dicant: Miserere mei Deus cum Pater noster; et pro fratribus defunctis dicant: De profundis cum Pater noster. Et libros necessarios ad implendum eorum officium possint habere. Et laicis scientibus legere psalterium liceat illud habere. Aliis vero nescientibus litteras librum habere non liceat. Laici vero dicant: Credo in Deum et viginti quatuor Pater noster cum Gloria Patri. Pro Tertia, Sexta, Nona, pro qualibet istarum, septem Pater noster cum Gloria Patri; pro Vesperis autem duodecim, pro Completorio septem et Credo in Deum cum Gloria Patri, pro mortuis septem Pater noster cum Requiem aeternam, et pro defectu et neglientia fratrum tria Pater noster, qualibet die.

Et similiter omnes fratres jejunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Natale, et ab Epiphania, quando Dominus noster Jesus Christus incepit jejunare, usque ad Pascha. Aliis vero temporibus non teneantur secundum hanc vitam, nisi sexta feria jejunare. Et liceat eis manducare de omnibus cibis, qui apponuntur eis, secundum sanctum evangelium.