Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT XI.

Quod fratres non blasphement nec detrahant, sed diligant invicem.

Et omnes fratres caveant sibi, ut non calumnientur aliquem, nec contendant verbis, sed studeant retinere silentium, quandocunque eis Dominus gratiam largietur. Nec litigent inter se nec cum aliis, sed primo curent humiliter respondere dicentes: "Servi inutiles sumus, " et non irascantur, "quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit Judicio; qui autem dixerit fratri suo: racha, reus erit gehennae ignis. " Et diligant se invicem, sicut Dominus dicit: "Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, " et ostendant ex operibus dilectionem. quam debent ad invicem, sicut dicit Apostolus: "Non diligamus verbo aut lingua, sed opere et veritate. " Neminem blasphement nec murmurent nec detrahant aliis, quia scriptum est: "Susurrones et detractores sunt Deo odibiles. " Et sint modesti omnes monstrantes mansuetudinem ad omnes homines, nec judicent nec condemnent. Et, sicut dicit Dominus, non considerent minima peccata aliorum, imo magis sua recogitent in amaritudine animae suae. Et contendant intrare per angustam portam, quia dicit Dominus: "Angusta porta et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam. "