Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT I.

Quod fratres debent vivere in obedientia, sine proprio et in castitate.

Regula et vita istorum fratrum haec est, scilicet vivere in obedientia et in castitate et sine proprio et Domini nostri Jesu Christi doctrinam et vestigia sequi, qui dicit: ,, Si vis perfectus esse, vade et vende omnia et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni et sequere me. " et: "Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me, " item: " Si quis vult venire post me, et non odit patrem suum et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest esse meus discipulus. Et omnis qui reliquerit patrem aut matrem, fratres aut sorores, uxorem aut filios, domos aut agros propter me, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. "