Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT V.

De correctione fratrum in offensione.

Ideoque animas vestras et fratrum vestrorum custodite, quia "horrendum est incidere in manus Dei viventis. " Si quis autem ministrorum alicui fratrum aliquid contra vitam nostram praeceperit vel contra animam suam, non tenetur ei obedire, quia illa obedientia non est, in qua delictum vel peccatum committitur. Verumtamen omnes fratres, qui sunt sub ministris et servis fratrum minorum et servorum, considerent rationabiliter et diligenter, si viderint aliquem illorum carnaliter et non spiritualiter ambulare pro rectitudine vitae nostrae; post tertiam admonitionem, si non se emendaverit, in capitulo Pentecostes renuntient ministro et servo totius fraternitatis, nulla contradictione impediente. Si vero inter fratres, ubicunque sint, fuerit aliquis frater volens carnaliter et non spiritualiter ambulare, fratres, cum quibus est, moneant eum et instruant et corripiant humiliter et diligenter. Quod si ille post tertiam admonitionem noluerit se emendare, quam cilius possint, mittant eum vel significent suo ministro et servo, qui minister et servus de eo faciat, sicut sibi secundum Deum melius videbitur expedire. Et caveant omnes fratres, tam ministri et servi, quam alii, quod propter peccatum alterius vel malum exemplum non turbentur et irascantur, quia diabolus propter delictum unius vult multos corrumpere, sed spiritualiter, sicut possunt, adjuvent eum, qui peccavit, quia "non est sanis opus medicus, sed male habentibus. " Similiter omnes fratres non habeant potestatem vel dominationem, maxime inter se. Sicut enim Dominus dicit in evangelio: "Principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. " Non sic erit inter fratres, sed quicunque voluerit inter eos major fieri, sit eorum minister et servus, et qui major est inter eos, fiat sicut minor. Nec aliquis fratrum malum faciat vel malum dicat alteri, imo magis per charitatem spiritus voluntarie serviant et obediant invicem. Et haec est vera et sancia obedientia Domini nostri Jesu Christi. Et omnes fratres, quomodocunque declinaverint a mandatis Domini et extra obedientiam evagaverint, sicut dicit Propheta, sciant se esse maledictos extra obedientiam, quousque steterint in tali peccato scienter. Et quando perseverant in mandatis Domini, quae promiserunt per sanctum evangelium et vitam ipsorum, sciant se in vera obedientia stare et benedicti sint a Domino.