Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPIT VIII.

Quod fratres non recipiant pecuniam.

Dominus praecepit in evangelio: Videte et cavete ab omni malitia et avaritia et attendite vobis a solicitudinibus hujus saeculi et a curis hujus vitae. Unde nullus fratrum, ubicunque sit et quocunque vadit, aliquo modo tollat nec recipiat nec recipi faciat pecuniam aut denarios, nec occasione vestimentorum nec librorum nec pro pretio alicujus laboris, imo nulla occasione, nisi propter manifestam necessitatem infirmorum fratrum, quia non debemus majorem utilitatem habere et reputare in pecunia et denariis, quam in lapidibus. Et illos vult diabolus obcaecare, qui eam appetunt vel reputant lapidibus meliorem. Caveamus ergo, quia omnia reliquimus, ne pro tam modico regnum coelorum perdamus. Et si in aliquo loco invenerimus denarios, de his non curemus, tanquam de pulvere, quem pedibus calcamus, quia "vanitas vanitatum, et omnia vanitas. " Et si forte, quod absit, aliquem fratrem contigerit pecuniam vel denarios colligere vel habere, excepta solummodo praedicta infirmorum necessitate, omnes fratres teneant eum pro falso fratre et fure et latrone et loculos habente, nisi vere poenituerit. Et nullo modo fraires recipiant vel recipi faciant, nec quaerant nec quaeri faciant pecuniam vel eleemosynam nec denarios pro aliquibus domibus vel locis, nec cum persona pro (alibus locis pecuniam vel denarios quaerente vadant. Alia autem servilia, quae non sunt contraria vitae nostrae, possunt fratres in talibus locis facere cum benedictione Dei. Fratres tamen in manifesta necessitate leprosorum possunt pro eis quaerere eleemosynam. Caveant tamen mullum a pecunia. Similiter caveant omnes fratres, ne pro aliquo turpi lucro terras circumeant.