Ulterius. Videtur quod exorcizare sit officium eorum qui in sacris ordinibus constituuntur. Quia operari in immundis, secundum dionysium, ad diaconos pertinet. Sed inter immundos, secundum dionysium, locum tenent energumeni.
Cum ergo exorcizatio sit ad eos sicut catechizatio ad catechumenos, videtur quod sit eorum qui sunt in sacris ordinibus.
Praeterea, catechismus praecedit exorcismum.
Sed in artibus operativis ita est, quod operatio principalioris artis semper sequitur, sicut patet de arte quae secat ligna, et quae compaginat navem.
Cum ergo catechismus per diaconos vel sacerdotes fiat, videtur quod exorcismus non possit fieri per illos qui sunt in minoribus ordinibus.
Praeterea, ad hoc est consuetudo ecclesiae: quia exorcizatio solum per sacerdotes fit; quod etiam ex auctoritate Gregorii inducta patet.
Sed contra est quod infra, dist. 24, dicit magister quod ad exorcistas pertinet exorcismos memoriter tenere, manus super energumenos imponere.
Ergo cum exorcista non sit sacer ordo, videtur quod ille qui est in minoribus ordinibus constitutus possit exorcizare ex officio.