Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
ENARRATIO.
" Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem. "
Tangit hic communem omnium instructionem pertinentem ad salutem. Dividitur autem haec pars in duas : in. . quarum prima perfectam omnium eorum, quae ad salutem pertinent, ponit doctrinam. In secunda autem, ad faciem Leonis se convertens, per miraculum ponit doctrinae confirmationem, ibi, v. 46 : " Et veniunt Jericho, etc. "
Prima harum adhuc duas habet partes : in quarum prima, ponit ea quae ad salutem exiguntur ex parte nostra : in secunda autem, ponit ea quae salutem perficiunt ex parte sua, ibi, in medio v. 32 : " Et assumens iterum duodecim, etc. "
Adhuc autem prior harum in tres dividitur partes : in quarum prima, ponitur doctrina salutis secundum legem naturae, instituta in paradiso : in secunda, ponitur doctrina simplicis humilitatis, ostensa in Salvatoris exemplo, ibi, v. 13 : " Et offerebant illi parvulos, etc. " In tertia, ponitur doctrina salutis cum perfectionis fastigio, ibi, v. 17 : " Et cum egressus esset in via, etc. "
In prima harum tria continentur, scilicet, occasio hujus doctrinae salutis ex parte turbae ad salutarem doctrinam confluentis : in secunda, ponitur occasio ejusdem ex parte Pharisaei tentantis : et in tertia, occasionata ponitur doctrina salutis.
In primo horum quatuor dicuntur, scilicet, loci in quo discipulos specialiter docuerat relictio : loci competentis ad salutis doctrinam petitio : turbae requirentis doctrinam devotio : et consueta doctoris doctrinae salutis propositio.