Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Numquid possunt, "
Ex congruitate laetitiae, quam exigit festum, " filii nuptiarum, " hoc est, ad nuptias pertinentes, " quamdiu cum illis est sponsus, " ut sponsus : et in sponsi laetitia, et habitu. " Jejunare. " Jejunare autem est aliqua lugubria exercere : nuptiv autem sunt conjunctio Dei cum homine, et cum fideli anima in corde. Joan. II, 1 : Nuptiae factae sunt in Cana Galiaeae : filii autem nuptiarum sunt in gaudio illo nati. Joan. I,12 : Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus : sponsus autem Christus, Dominus in carne patiens (alias, adveniens). Psal. xviii, 6 : Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Cantic. iii, 11 : Videte regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis ejus : et est hic ar- gumentum, quod cum magna est solemnitas, non est jejunandum.
" Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt in illis diebus. "
Hic accipit ex similitudine proposita X
veritatem ab omnibus concessam : et littera patet.
Intelligitur enim de potentia congruitatis quod dicit : " Non possunt jejunare. " Plus enim proficit sponsi praesentia ad curam morbi, quam omnis afflictio corporalis exercitii. I ad Timoth.IV, 8 : Corporalis exercitatio ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae.
" Venient autem dies, etc. "
Tertium est, in quo praedicit causae laetitiae ablationem. Isti dies fuerunt dies passionis, cum ablatus est a vita : et dies ascensionis, cum ablata est corporalis praesentia : et de his dicitur, Joan. XVI, 20 : Mundus gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
" Et tunc jejunabunt in illis diebus. "
Determinatio est boni jejunii quod est Ecclesiae: et est tertium, ab inductis duobus superius. Et hoc est jejunium de quo, Matth. VI, 17 : Cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava : ut unctio spiritus sit in mente per devotionem, et ablutio faciei per poenitentiam, et satisfactionem. Daniel. x, 2 et 3 : Trium hebdomadarum diebus panem desiderabilem non comedi.
" Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
" Nemo assumentum, " quod dicitur ab assuendo : et est secunda similitudo. Et dicit duo : similitudinem, et similitudinis rationem. Intendit autem quod in prima hominis conversione, adhuc remanent dispositiones veteris consuetudinis, sicut assumpta quaedam vetera : et nisi illae paulatim educantur, fortis et nova virtutis conversatio, non potest conjungi cum illis : et ideo dicit Apostolus, ad Coloss.III, 9 : Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, etc. Et non dicit quod novus assuendus sit veteri. Jerem. IV, 3 : Nolite serere super spinas,
" Alioquin. "
Ratio est similitudinis : quoniam novum ad se trahendo, pejus lacerat vetus quam primo fuerat : quia tales tristitia victi revertuntur : unde qui tales injungunt paenitentias, non sunt medici, sed crudeles animarum interfectores : similes stultis, qui potionem ita fortem dant infirmo, quod cum morbo occidunt animam. Matth. xxiii, 4 : Alligant onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere,
" Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres petribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. "
Tertia est similitudo. Et dicit tria: similitudinem, et rationem, et veram et ordinatam praesentiam : vinum autem novum hic dicitur mustum. Iob, xxxii, 19 : En venter meus quasi mustum absquespiraculo, quod lagunculas novas disrumpit: et hoc est verum de impetu spiritus in fervore caritatis qui in neophytis est temperandus. I Petr.IV, 12 : Nolite peregrinari in fervore qui ad tentationem vobis fit.
" Alioquin, etc. "
Ratio est similitudinis inductae : quia inspirando calorem, frangit vinum utrem debilem : sic novitius fervor rumpit vina naturae nisi restringatur.III Esae, iii,24 : 0 viri, num praecellit vinum : et dicitur ibi quod fecit hominem per talenta loqui.
" Sed vinum novum. "
Tangit veram formam bonae vitae : quod vinum novum spiritus fervoris novi, mittitur in vas novitate spiritus confortatum. Hoc enim est vinum quod laetificat Deum ei homines .Cui laguncula novi cordis praeparatur a spiritu qui sedet in throno, et dicit: Ecce nova facio omnia .
" Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi et vellere spicas.
Pharisaei autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet? "
In ista quarta historia, ostendit verum animae medicinae modum non esse in lege. Et tanguntur hic tria : primum est solutio legis in opere discipulorum, quoad unum quod praecipuum esse reputabatur legis mandatum : secundum est orta ex hac solutione disputatio : tertium autem est justitiae quae per fidem est supra legem ostensio.