XXXVIII. PSALTERIA WESSOFONTANA.
I. DE SANCTISSIMA TRINITATE PSALTERIUM TRIPLEX.
II. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
III. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
Parerga. Super Beati immaculati.
IV. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
V. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
XIII. Psalterium Tituli praeconiorum.
1. Cantu florigero serta nitentia
Laudum conectere nitens pro gratia,
Te primum adii, o sapientia,
Per quam sceleribus me, precor, ascia.
2. Revolvam igitur sacra volumina
Legis et gratiae scripta in pagina,
Quae laudes resonant et iubilamina,
Psaltis praecipue praeclara carmina.
3.
Is nam in laudibus exercitatior
Exstat prae ceteris et elegantior,
Unde frequentius ipsum aggredior,
In isto carmine uti sim promptior.
4. Sed quae vox poterit lingua retexere,
Quis scribae calamus scribentis propere
Tuas per singula laudes conscribere,
Ni mentis tenebras velis discutere?
5. Torpor nam frigidus, tumens elatio,
Libido sordidans, frequens ambitio,
Voluptas indecens et turpis actio.
Repellunt gratiam a cordis ostio
6. Ut harum igitur atque similium
Medelam animae consequar pestium,
Te supplex adeo regem caelestium,
Qui consolator es cunctorum tristium.
7. Summa divinitas, per patrocinium
Beatae virginis iuva ingenium,
Aufer piacula, praesta subsidium,
Ut laudem sedule te in perpetuum.