Utrum in deo sit voluntas.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas deo non conveniat. Voluntas enim appetitus quidam est. Sed omnis appetitus est imperfecti; unde etiam 1 physic. Dicitur, quod materia appetit formam. Ergo cum in deo nulla sit imperfectio, videtur quod nec voluntas.
Praeterea, actus voluntatis est tendere in finem, qui est ejus objectum. Sed ei quod est finis ultimus, non competit tendere in finem. Ergo cum deus sit finis omnium, videtur quod sibi voluntas non competat.
Praeterea, secundum philosophum voluntas est movens motum, quia movetur a volito. Sed secundum boetium, deus immobilis manens dat cuncta moveri; unde etiam in 9 metaph.
Dicitur quod movet sicut desideratum. Desideratum autem non motum movet desiderium. Ergo videtur quod voluntas sibi non competat.
Praeterea, secundum philosophum, et etiam secundum Damascenum, voluntas est in ratione. Sed ratio nominat obumbratam cognitionem, quia oritur in umbra intelligentiae, ut dicit Isaac in libro definitionum, qualis cognitio deo non competit. Ergo videtur quod nec voluntas.
In contrarium sunt plurimae auctoritates canonis et sanctorum, quae etiam in littera inducuntur.
Praeterea, secundum illud supremum quod est in nobis maxime deo conformamur. Sed supremum in nobis videtur voluntas esse quae est motor aliarum virtutum, secundum Anselmum, et etiam est liberrimum in natura nostra. Ergo videtur quod voluntas maxime deo sit attribuenda.
Praeterea, omnes qui deum confitentur, eum felicissimum ponunt. Sed felicitas sine delectatione esse non potest, ut in 1 ethic. Dicitur. Ergo in deo est summa delectatio. Sed delectatio non potest esse sine concupiscentia vel voluntate: quia delectatio consistit in quadam voluntatis complacentia.
Ergo videtur quod voluntas in deo sit.
Respondeo dicendum, quod in omni natura ubi invenitur cognitio, invenitur etiam voluntas et delectatio. Cujus ratio est, quia omne quod habet virtutem cognoscitivam, potest dijudicare conveniens et repugnans; et quod apprehenditur ut conveniens oportet esse volitum vel appetitum. Et ideo in nobis secundum duplicem cognitionem sensus et intellectus est duplex appetitiva; una quae sequitur apprehensionem intellectus, quae voluntas dicitur; alia quae sequitur apprehensionem sensus; quae dividitur in irascibilem et concupiscibilem. Unde cum in deo, ut supra ostensum est, dist. 35, quaest.
Unica, art. 1, sit intellectualis cognitio, oportet quod in eo etiam sit voluntas et delectatio, secundum quod una et simplici operatione deus gaudet, ut in 7 ethic. Dicit philosophus. In omni enim natura cognoscente operatio perfecta et naturalis delectabilis est.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in deo dicatur esse voluntas, non tamen conceditur ibi esse appetitus: quia secundum Augustinum, appetitus proprie est rei non habitae.
Deus autem totum suum bonum in se habet.
Unde nec etiam in nobis proprie voluntas appetitus est quando volito conjuncta est. Sed amor est rei jam habitae, secundum Augustinum.
Et per hoc patet etiam responsio ad secundum.
Quia tendere in finem accidit voluntati secundum quod est distans a fine; sed operationem habere circa finem, hoc est voluntati essentiale; et haec praecipue deo convenit, qui se amat, et in se delectatur.
Ad tertium dicendum, quod voluntas non movetur nisi a fine: finis autem voluntatis divinae est ipsa sua bonitas quae est idem quod voluntas secundum rem; et ideo non sequitur quod deus sit movens motum, proprie loquendo, quia omne movens est aliud a moto. Sed forte propter hoc Plato posuit quod primum movens seipsum movet, inquantum cognoscit se et amat se, ut in 8 physic.
Dicit Commentator; et hoc non nisi metaphorice dicitur, sicut etiam dicitur, quod finis movet.
Ad quartum dicendum, quod secundum gradum cognitionis etiam est gradus virtutis appetitivae; quantum enim ratio superat sensum, tantum voluntas rationis superat appetitum sensus; et quanto intellectus divinus superat rationem nostram, tanto voluntas ejus superat voluntatem nostram; et hoc per rationem concludebatur, scilicet quod deo non conveniat voluntas ad modum voluntatis nostrae; et tamen sicut ratio nostra vocatur intellectus, et intellectus divinus vocatur ratio, ut patet in 7 cap. De divin. Nomin., propter convenientiam in immaterialitate; ita et voluntas communi nomine utrobique dicitur.