Postquam determinavit de scientia dei in communi, hic specialiter de praedestinatione determinat; et dividitur in partes duas: in prima determinat quid sit praedestinatio; in secunda determinat de causalitate ejus, utrum scilicet sit causa prima vel habeat aliam, dist. 41, ibi: si autem quaerimus meritum obdurationis et misericordiae, obdurationis meritum invenimus, misericordiae autem meritum non invenimus. Prima in duas: in prima determinat de praedestinatione; in secunda de reprobatione, ibi: cumque praedestinatio sit gratiae praeparatio...
Reprobatio e converso intelligenda est praescientia iniquitatis quorumdam. Prima in duas: in prima ostendit quid sit praedestinatio, et quorum sit; in secunda determinat de praedestinationis certitudine, ibi: praedestinatorum nullus videtur posse damnari. Circa quod tria facit: primo ostendit praedestinationis certitudinem; secundo ponit objectionem in contrarium, ibi: ad hoc autem objiciunt; tertio ponit responsionem, ibi: quibus respondemus.
Circa quod etiam tria facit: primo respondet ad primam objectionem; secundo objicit contra responsionem, ibi: verumtamen adhuc instant; tertio solvit objectum, ibi: in hujus quaestionis solutione mallem alios audire quam docere.
Hic est duplex quaestio. Prima est de praedestinatione.
Secunda de reprobatione. Circa primum quaeruntur tria. Primo quid sit praedestinatio.
Secundo, quorum sit. Tertio, de certitudine ejus.
Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum praedestinatio sit in creatura, vel tantum in deo; 2 quid in deo nominet.