Hic ostendit, cujus causa sit divina scientia; et dividitur in partes duas: in prima inquirit, utrum sit invariabilis; in secunda, utrum sit universalis, ibi: ei vero quod praedictum est... Videtur obviare quod ait Hieronymus. Prima in duas: in prima movet quaestionem, et objicit contra veritatem; in secunda determinat, ibi: ad quod dicimus, quod dei scientia omnino immutabilis est; et dividitur in duas: in prima determinat concedendo ea quae ponunt variationem ex parte scitorum, et non ex parte scientiae; in secunda determinat quae ex parte scientiae variationem important, ibi: hic opponitur a quibusdam ita. Et circa hoc duo facit: primo negat ea quae simpliciter neganda sunt; secundo ponit opinionem quorumdam qui concedunt quasdam locutiones, quae variationem scientiae significare videntur, retorquentes tamen ad varietatem scitorum, ibi: item a quibusdam dicitur deum posse plura scire quam sciat.
Ei vero quod praedictum est... Videtur obviare quod ait Hieronymus. Hic inquirit, utrum praescientia vel providentia dei, sit universalis causa omnium; et circa hoc tria facit: primo ponit objectionem; secundo determinat eam, ibi: ex tali itaque sensu illud dictum esse noverimus; tertio recapitulat, ibi: simul itaque et immutabiliter scit deus omnia.
Hic est duplex quaestio. Prima de invariabilitate scientiae divinae. Secunda de universalitate providentiae ejusdem.
Circa primum tria quaeruntur: 1 utrum deus possit non scire illud quod scit; 2 utrum possit aliquid scire quod non scit, vel plura quam scit; 3 utrum deus sciat infinita.