Hic quaeritur, utrum semel tantum missus sit filius, an saepe mittatur. Hic determinat de missione filii secundum speciales modos ipsius; et dividitur in partes duas: in prima determinat veritatem; in secunda removet objectionem, ibi: hic quaeritur, cur pater non dicitur missus, cum ex tempore a quoquam cognoscitur, sicut filius. Prima in duas: in prima distinguit duos modos missionis filii; in secunda assignat ipsorum differentiam, ibi: ecce distincti sunt duo modi missionis filii. Prima in duas: in prima movet quaestionem; in secunda ponit solutionem, ibi: ad quod dicimus quod duobus modis dicitur filius mitti.
Ecce distincti sunt duo modi missionis filii.
Hic assignat differentiam inter duos modos assignatos; et dividitur in duas, secundum duas differentias quas assignat. Secunda, ibi: praeterea notandum est.
Hic quaeritur, cur pater non dicitur missus, cum ex tempore a quoquam cognoscitur, sicut filius.
Hic excludit objectionem, et circa hoc tria facit: primo movet objectionem, secundo ponit solutionem, ibi: ad quod dicimus. Quia in eo est principii auctoritas; tertio ex solutione improbat quorundam errorem, quem primo ponit ibi: ideoque putaverunt quidam haeretici... Patrem esse majorem et filium minorem; secundo improbat, ibi: quod Augustinus improbat.
Ad intellectum hujus partis de duobus quaeritur.
Primo de missione filii invisibili, secundum se; quia de visibili dicetur in 3. Secundo de missione per comparationem ad eos ad quos sit missio.
Circa primum tria quaeruntur: 1 utrum missio invisibilis conveniat filio; 2 utrum fit distincta a missione spiritus sancti invisibili; 3 utrum aliqua missio sit aeterna, sicut processio est aeterna et temporalis.