Ostenso quia spiritus sanctus procedit temporaliter et datur a patre et filio, hic inquirit, utrum etiam a seipso detur vel mittatur; et dividitur in partes duas: in prima ostendit quod spiritus sanctus datur et mittitur a seipso; in secunda inducit similitudinem de missione filii, ibi: ne autem mireris quod spiritus sanctus dicitur mitti vel procedere a se. Ostendit autem in prima partes duas. Primo quod spiritus sanctus a se detur, scilicet per Augustini auctoritatem et per duas rationes: quarum una talis est. Quidquid potest pater et filius, potest et spiritus sanctus. Sed pater et filius possunt dare spiritum sanctum. Ergo etc.. Alia est: quidquid operatur pater et filius, operatur spiritus sanctus, et sic ut prius. Et rationes istae habent efficaciam propter effectum connotatum in missione et datione spiritus sancti ex parte creaturae.
Operatio enim et potentia respectu creaturae, est communis omnibus tribus personis.
Ne autem mireris quod spiritus sanctus dicitur mitti vel procedere a se. Hic inducit missionem filii ad notificandum missionem spiritus sancti, et dividitur in partes duas: in prima determinat de filii missione in communi; in secunda quantum ad speciales modos, ibi: hic quaeritur, utrum semel tantum missus sit filius, an saepe mittatur.
Prima in duas: in prima movet quaestionem de missione filii duplicem, qualiter scilicet intelligatur et a quo mittatur; in secunda solvit, ibi: quo circa quaerendum est, quomodo intelligatur missio filii vel spiritus sancti. Et haec dividitur in duas: in prima solvit quantum ad missionis modum; in secunda quantum ad missionis principium, ibi: et quod a spiritu sancto filius sit missus... Auctoritatibus confirmatur. Et haec dividitur in duas: in prima ostendit quod non solum filius missus est a patre, sed etiam a spiritu sancto; in secunda ostendit quod etiam a seipso, ibi: deinde ostendit esse datum etiam a seipso. Et haec in duas: in prima ostendit filium esse datum a seipso; in secunda ostendit filium esse missum a seipso, ibi: quod autem a seipso mittatur, Augustinus astruit. Et circa hoc tria facit: in prima ostendit veritatem; in secunda concludit intentionem suam, ibi: ex supradictis aperte monstratur quod filius missus est a patre et spiritu sancto, et a seipso; in tertia excludit objectionem, ibi: sed adhuc opponitur. Si filius a seipso missus est, cur ergo ait: a meipso non veni? ad intellectum hujus partis de tribus quaeritur: primo de missione secundum se. Secundo de ipsa ex parte missi. Tertio de eadem ex parte mittentis.
Circa primum duo quaeruntur: 1 utrum missio aut datio conveniat divinis personis; 2 quid significet, utrum essentiam, vel notionem.