Postquam determinavit magister de essentia et personis, hic determinat de proprietatibus quibus personae distinguuntur. Dividitur autem in partes duas: in prima determinat de proprietatibus propriis personarum; in secunda de appropriatis personis, 31 dist., ibi: praeterea considerari oportet.
Prima in duas: in prima determinat de proprietatibus personalibus; in secunda de proprietatibus personarum quae non sunt personales, 28 dist..
Prima in duas: in prima determinat de proprietatibus personalibus; in secunda comparat nomina significantia personas, 27 dist., ibi: hic quaeri potest.
Prima in duas: in prima determinat de hypostasi quae substat proprietatibus sicut distinctum distinguenti; in secunda determinat de proprietatibus quibus hypostases distinguuntur, ibi: jam de proprietatibus personarum videamus. Et haec dividitur in duas: in prima assignat personales proprietates personarum; in secunda removet quasdam dubitationes, ibi: hic quaeritur, quomodo dicatur proprium nato deo, quod est dei filius. Circa primum duo facit: primo assignat personalium proprietatum numerum; secundo assignat praedicandi modum quantum ad tria, scilicet quod non praedicantur substantialiter sed relative, et quod non praedicantur accidentaliter, et quod non praedicantur temporaliter sed ab aeterno, et confirmat per auctoritatem sanctorum, ibi: quocirca sciendum est, non omne quod dicitur de deo, dici secundum substantiam.
Hic quaeritur, quomodo dicatur proprium nato deo, quod est dei filius. Hic removet primo dubitationes: et primo quantum ad proprietatem filii; secundo quantum ad proprietatem spiritus sancti, ibi: ita etiam de spiritu sancto dicendum est. Et haec dividitur in duas: in prima removet dubitationem; in secunda excludit errorem, ibi: quidam tamen putant, spiritum sanctum vel donum non dici relative ad patrem vel ad filium. Circa primum duo facit: primo removet dubitationem de proprietate spiritus sancti, secundum quod significatur nomine doni; secundo prout significatur nomine spiritus sancti, ibi: hic quaeri potest, utrum pater et filius vel etiam ipsa trinitas possit dici spiritus sanctus.
Hic quaeruntur duo. Primo de hypostasi. Secundo de proprietatibus.
Circa primum duo quaeruntur: 1 utrum hypostasis sit in divinis, et quid ibi significet; 2 utrum abstractis per intellectum proprietatibus personalibus, remaneant hypostases distinctae.