Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Quod hoc sacramentum faciat divinorum et humanorum verissimam
communionem .
Facit etiam divinorum et humanorum haec communio verissimam communionem. Deus enim in ea cum omnibus bonis suis est in homine, et homo in Deo, et Deus et homo est isto modo in omnibus nobis, ut sit verum quod dicitur, I ad Corinth. xv, 28 : Ut sit Deus omnia in omnibus. Deus enim se ad nos inclinat in hac communione, et humana nostra in ipsum exaltat : et hoc saepe a patribus antiquis desideratum est et oratum. Psal. cxliii, 5 : Domine, inclina caelos tuos, et descende. Isa. lxiv, 1 : Utinam dirumperes caelos, et descenderes. Et alius gaudens aliis nuntiabat, Baruch, iii, 38, dicens : Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, humana nostra sua faciens, et divina sua nobis largiens. In tali affectu Petrus dicit, Matth. XVII, 4 : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum. Moysi unum, et Eliae unum. Gustavit enim quam dulcis fuit communio divinorum, et in ea delectatione mundi exutus de- siderabat in gustu divinorum permanere.
Propter dignitatem illius communionis dicit Apostolus, ad Philip. I, 4 et 5 : Cum gaudio deprecationem faciens super communicatione vestra in Evangelio Christi. Unde et scribens Philemoni dicit, vv. 4 et seq. : Semper memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos : ut communicatio fidei tuae evidens fiat, in agnitione omnis operis boni, quod in Christo Jesu. De ista communione dicitur, Act. II, 42, de omnibus credentibus quod erant perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus : quia communicatio fractionis panis omnium honorum divinorum et humanorum conferebat communicationem.
Propter haec ergo et his similia hoc sacramentum ponitur in genere communionis a partibus omnibus ante nos existentibus.