DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT V.

De causa quae movit Auctorem hujus libri, et de formis assistentibus ac de inhaerentibus.

Ad omnium autem eorum quae dicta sunt intelligentiam, sciendum quod Gilbertus Porretanus propter hoc compilavit scientiam Sex principiorum : quia vidit quod ea quae ad substantiam referuntur ut accidentia, duobus modis referuntur ad ipsam : quaedam enim ipso nomine dicunt aliquid quod est substantiae et non substantia, sicut qualitas quae ipso nomine dicit substantiae dispositionem, quantitas autem quae dicit ipso nomine substantiam solam modificatam sensibus, nunquam invenitur. In multis qualitatibus disponitur caelum, et elementa et mixta in quantitatibus debitis descendunt. Quaedam autem alia quae ipso nomine nihil dicunt in substantia, sed dicunt quod ipsa substantia aliquo modo ad aliquid se habet : et quia haec nihil nomine suo praedicant substantiae inhaerens, dicebat quod illa dicunt formas assistentes substantiae, et quasi extrinsecus respicientes substantiam ex quodam alio ad substantiam comparato. Et ideo harum formarum mutatio nec alterationem nec generationem simpliciter inducit, sed tantum alium modum ad aliquid se habendi. Est igitur generatio simpliciter in substantia ; in qualitate quae contrarium habet et magis et minus suscipit, est alteratio. In aliis autem neutrum simpliciter, sed mutatio in his alium inducit modum se habendi ad aliquid.

Quod autem has formas dicit assistere et non inesse, non intellexit quod non essent accidentia, sed quod non esset accidens secundum quod accidens est id quod simpliciter est in alio, non sicut

pars quaedam : sic enim sunt accidentia quantitas et qualitas. Sed dixit accidentia esse secundum quod accidens est quocumque modo ad substantiam. Et sic relatio et alia accidentia sunt : quia non dicunt nisi ad aliquid comparationem, et non dicunt aliquid quod insit simpliciter : propter quod has formas assistentes potius quam inhaerentes vocavit. Actio enim comparatio est agentis ad patiens, et passio comparatio patientis ad agens, ubi comparatio locati ac locum, et quando comparatio temporalis ad tempus vel differentiam temporis, positio autem comparatio partium ad totum et ad locum totius, habitus autem comparatio habentis ad circumdans habitum. Hoc igitur modo posuit formas assistentes. Et de his propter hoc quod alium modum habeant praedicationis, complevit scientiam Sex principiorum.