DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT VI.

De proprio actionis, quod omnis actio efficit passionem et qualiter generatur.

Naturalis autem proprietas actionis quae in ipsa natura actionis fundata est, et quae omni convenit et soli et semper, est id quod actionis est passionem ex se in id quod subjicitur sibi ut patiens inferre. Dicitur autem ex se, quia secundum quod est forma agentis secundum quod agens est. Et ideo hic secundum substantiam actionis hoc convenit ei. Omnis enim actio passionis est alicujus effectiva: quia aliter non tenderet in patiens ab agente, nisi susciperetur ad transmutationem in patiente : et tale suscipere pati est, et susceptio est passio. Efficit ergo actio passionem, et omne quod per se et secundum suam substantiam passionem infert, est actio. Quamvis enim gladius et ignis passionem inferant, non tamen sunt passiones vel actiones : quia non faciunt hoc secundum substantiam suam, sed ut instrumenta, sicut in praehabitis dictum est.

Sed contingit aliquando actionem effici et causari ab actione sicut calefacere ignis causa est quod lapis ignitus calefaciat : sicut etiam patet in his quae per se moventur ut animalia quae principium sui motus habent in seipsis, et ideo per se moventur, ut dicit Aristoteles . Saepe enim actio animalis quod per se movetur fit effectrix ejus actionis quae est actio per aliud. Verbi gratia actio illata ab animali aliquo, sicut impulsus, vel morsus, vel alicujus impetus, causatur ab actione ipsius animalis, sicut a cursu, vel ambulatione, vel pedis percussione, vel etiam dentium compressione, vel aliquo hujusmodi: et sic actio efficit actionem. Sumit enim principium actio alteri illata, ab ea actione quam agit animal in seipso.

Et si forte aliquis diceret quod animal non agit in seipso, sed potius patitur: nil interest quantum ad propositam intentionem. Si enim dicatur pati, sequitur quod haec passio est illatio actionis. Et quod est causa causae, est causa causati, unde si passio est causa exterioris actionis, erit actio quae illius passionis effectrix est, effectiva illius exterioris actionis. Et sic habetur quod actio aliquando efficit actionem, dummodo primus animalis actus vel prima actio principium sit passionis quae exterioris actionis est effectiva. Quamvis autem actus (qui est actio pura agentis) sit primordiale principium. Pati autem (quod causatur ab actione) principium permixtum, quia et factum est et facit: factum quidem ab actione prima, faciens autem actionem exteriorem,prop-, ter quod relinquitur quod actus (qui est . actio prima) et passionis et actionis est generativus. Et hujus est exemplum sicut ambulat animal, et ambulando colliditur, et collisum cornu vel pede ferit. Sic igitur contingit per accidens actionem esse factivam actionis: per se autem passionis est generativa et factiva : et ideo per hoc diffinitur quod ei per se convenit, et non diffinitur per hoc quod convenit ei per accidens. Per se autem id quod quale est et qualitas gignit et causat ex se facere, sicut patet: quia calor quale quoddam et qualitas est: et illa qualitas ex se gignit calefacere, quod est facere et agere. Propter quod nihil est activum proprie nisi qualitas, ut dicit Arisitoteles : et in genere qualitatis activae qualitates sunt

passiones vel passibiles qualitates,si actio proprie sumatur. Sed hoc tantum hic dicere sufficit, quod qualitas causa per se est actionis, et causatur ab ipsa, sicut dictum est.

Nec tamen sequitur quod actio sit in praedicamento qualitatis : quia quod est causa efficiens alicujus, est extra ipsum, et ideo per ipsum non ponitur in genere. Sed si esset formale principium idipsum, tunc per ipsum posset poni in genere vel in specie. Hoc ergo modo facere vel agere gignitur a qualitate : et hoc modo non est inconveniens rem unius praedicamenti a re alterius praedicamenti generari: cum tamen non propter hoc sit in eodem genere a quo causatur.

Sic enim qualitatum quarumdam particularium est effectrix positio, et etiam aliquarum quantitatum. Qualitates enim in specie consideratae, sicut asperitas, vel lene, sive lenitas, et hujusmodi, qualia sunt a qualitate dicta. Et haec causantur a positione, ex eo scilicet quod partes in superficie secundum aeque vel non secundum aeque positae sunt.

Similiter etiam a positione efficiuntur quantitates in particulari consideratae, sicut linea, superficies, et corpus : partibus enim aeque in longitudinis specie positis causatur linea. Si autem ponantur ad duos diametros longitudinis et latitudinis, fit superficies. Si autem in tres, fit corpus. Quamvis ergo non generaliter qualitas et quantitas causentur a positione, tamen particulariter quaedam qualitates et quaedam quantitates causantur a positione. Nec tamen propter hoc sunt in genere positionis, sicut in ante habitis dictum est. Universa enim haec quae dicta sunt, a situ sive positione substantiam et generationem habent.

Similiter autem quantitas est effectrix aliquando quantitatis, sicut linea corporis facit latitudinem, et trina dimensio corporis facit in corpore quod est substantia, longitudinem, latitudinem, et profunditatem. Similiter autem qualitas aliquan- do facit qualitatem, et calor ignis facit calorem in aqua.

Situs autem sive positio aliquando facit pati et agere. Cujus exemplum est, quod in dispositione componibilium in corporibus quae ex contrariis primis qualitatibus mixta sunt, fit ipsorum simplicium (quae mixta sunt) continua quaedam generatio uno alterum transmutante : quam generationem sive transmutationem necessarium est consistere in motiva actione, ita quod continue unum moveat alterum, et moveatur ab illo, et continue unum agat in aliud et patiatur.

Ejus autem quod est ubi, locus causa est: cum tamen locus sit quantitas, et ubi sit aliud genus praedicamenti. Ejus autem quod est quando, causa est tempus : et haec sunt genera diversa. Similiter autem ejus quod est habere, ut indutum esse vel calceatum esse, causa est aliquo modo corpus : quia habitus mutatur a corporis figura, et quaeritur propter corpus. Et sic multipliciter res unius praedicamenti, causa est rei alterius praedicamenti. Nec tamen propter hoc effectus cum causa est in eodem genere.

Eorum vero individuorum substantiae quae non sunt in subjecto (eo quod non sunt accidentia) causa quidem quare prima sunt, est corruptio sine generatione, quia prima creata sunt: quam creationem non praecessit generatio, sed secuta est corruptio. Corruptio autem causa est talium : quia si in esse individui subsistere possent, non essent generabilia, sed in esse individui manere non possunt, ideo generabilia facta sunt. Unde generatio non fuit quidem in primis creatis, sed generatio fuit et est in his quae mox subsistunt post primorum constitutionem. Statim enim in illis fuit generationis propagatio.

Communium autem universalium quae de primis substantiis praedicantur quae sunt secundae substantiae, causa sunt ipsae primae substantiae secundum esse, a quibus nulla ex his est praedicatio: sicut omnes particulares homines sunt generatio

illius hominis, qui est omnibus communis et ad omnes universalis : quamvis enim secundum actum sit in quolibet, tamen secundum quod actu communis est et actu praedicatur de multis vel de omnibus, tunc oportet quod singulis conveniat: et sic communitas a singularitate procedit, et generatur sive ex ipsa efficitur.

In omnibus autem his considerandum est, quod est aliquando generatio univoca, sicut calor generat calorem. Aliquando autem aequivoca, sicut positio generat qualitatem, et e converso. Aliquando autem generatio naturalis, sicut cum linea generat superficiem. Aliquando est generatio rationis et naturae alicujus, sicut cum commune generatur a singularium multitudine.

Omnia autem haec inducta sunt ad hoc quod sciatur non esse hoc de coordinatione principiorum vel praedicamentorum, quod attendatur ratio ordinis secundum causam efficientem, sed potius secundum hoc quod inferius claudit in se superius actu et intellectu. Talis enim ordo necessario stat in uno summo quod est coordinatorum primum principium, et stat in quibusdam ultimis, quae non sunt de intellectu alicujus.