DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT III.

De proprie proprio habitus quod est semper in pluribus esse.

Proprium autem habitus est quod convenit omni soli et semper, quod in pluribus sit quod non in uno, scilicet in corpore sicut habente, et in his quae circa corpus sunt habita, sicut in vestitu, et armis, et ornatu : nec unquam potest esse in uno nisi cum alio : habitus enim est forma quae non inest habenti, nisi sit cum eo quod actu habetur ut circumdans corpus: et hoc non est in aliquo. coordinationis praedicamento, sicut facile patet in omnibus, ut in ubi et quando. Sed in ubi quidem, ubi est in eo quod est in loco , et nullo modo est in loco : cujus ratio, quia locus non est ubi vel alicubi, quia aliter iretur in infinitum. Similiter quando est in tempore sicut in causa, sed tamen non necessario est cum tempore : quando enim ex praeterito non necesse est esse cum praeterito, quia id praeteriit. Sed in habitu nunquam vere inest habitus habenti, nisi quando habitus circumdat habentem.

Soli igitur habitui convenit hoc non in uno, sed in pluribus semper existere : habitus enim est adjacentia corporis, et est eorum quae sunt circa corpus. Adjacet autem corpus habitui ut causans figuram totius vel figuram membri quod induitur vel armatur vel ornatur: habitus autem adjacet corpori ut circumdans ipsum, et sic utrumque diverso modo adjacet alteri. Et haec adjacentia duplex causa est adjacentiae quae est habitus : unde corpus adjacet habitui, et habitus corpori. Et hae duae adjacentiae causant adjacentiam, quae importatur per nomina specierum et generum habitus, ut loricatus, annulatus, tunicatus, et generali- ter armatus, vestitus, vel ornatus. Quod autem habitus in pluribus semper sit secundum eamdem divisionem quae est in partibus, non quidem in partibus habentibus positionem, ut quidam male dicunt: sed ideo fit quia divisio est in his partibus in quibus ut partitis et divisis est habitus : et haec sunt habens quidem in parte una, et habitus in parte alia, quae substantialiter divisa sunt et nullo modo unita. Quod autem genus vel principium sic sit in pluribus, in paucis invenies. Non enim invenies rem alicujus principii vel praedicamenti sic esse in pluribus, nisi in quadam quantitate, et in quibusdam quae sunt ad aliquid. In ad aliquid quidem ut figuraliter dicatur secundum quod apparet in primo aspectu, ut similitudo, et dissimilitudo, aequalitas, inaequalitas, differentia, convenientia: haec omnia in pluribus sunt similibus et dissimilibus, aequalibus et inaequalibus, vel aliter ad invicem se habentibus : quae tamen omnia uniuntur in uno quod est qualitas eadem vel diversa quae est causa omnium illorum. Quantitas autem quae in pluribus actu est, ut numerus qui est in numeralibus, ut in his quae in actu plura sunt et numerantur, quae quidem in pluralitate aguntur secundum discretionem unitatum earumdum multifariam secundum assumptionem. Discretio enim unitatis facit numerum.

Et taliter non est in habitu. Ibi enim actu plura sunt, quae non multiplicantur secundum unam unitatis assumptionem. Unde quamvis simpliciter nihil invenias quod tot distribui possit partibus ut numerum, eo quod in infinitum excrescit unitatum appositione. Et quamvis etiam concederemus quod quantitas quaedam et relatio in pluribus consistit, non tamen omnis quantitas et relatio talis est, quod semper sit in pluribus. Continua enim quantitas non est in pluribus, nec omnis relatio. Idem enim refertur ad id quod est idem, et pater ad filium, et non in

pluribus consistit simul in actu ex se invicem existentibus. Habitus autem talis est omnis quod semper consistit in pluribus se invicem complectentibus. Consistit enim in corpore et his quae circa corpus sunt, quae nec idem supponunt ex quo causantur ut ea quae sunt ad aliquid. Nec etiam multiplicantur ex unius et ejusdem materiali unitate. Hoc autem manifestum est ex eo, quod omnis habitus consistens est in corpore habente et his quae circa corpora sunt. Et hoc quia sit in pluribus nullam unitatem habentibus, nec super unam fundatur, habitus nomen sortitur, et nulli alii praedicamento sic convenit esse in pluribus. Omnis enim adjacentia mutua corporis et eorum quae circa corpus sunt, habitus nomen sortitur ; propter quod proprium est habitus et vere proprium adjacentia corporis et eorum quae circa corpus existunt secundum eam quae partium est divisionem. Verum quod circa corpus existit, multas habet divisiones non tantum materiales, sed etiam formales, ut secundum armationem, vestitionem, bellationem, ornationem, et ludum qui habitu profertur. In omnibus enim his proprium est habitus in pluribus existere quae ad unitatem nullam possunt reduci : et hoc non convenit alicui alii praedicamento : nomen enim ipsum habitus a pluribus trahit rationem, ab habente scilicet, et ab eo quod habetur.

Et licet habens non multiplicetur secundum subjectum, tamen secundum formas et officia multiplicatur, ut aliud habet textor, et aliud habet coriarius, et aliud pistor, et aliud habet civis, et aliud oeconomicus, et abiud politicus qui gubernat civitates, et sic de aliis. Propter quod hoc praedicamentum semper in pluribus, quae in actu simul sunt consistit, et illud vere proprium est quod nulli convenit aliorum, ita quod scilicet secundum plures potentias consideratur habens, et secundum has pluribus indiget, et plura habet ad potentiarum illarum exigentiam secundum diversitatem potentiarum ipsius habitus, secundum quod se habet amictu, vel armatione, vel ornatu: nemo enim amicitur simplici uno, nec armatur uno simplici, nec ornatur uno simplici ornamento : sed semper habens vult consistere in pluribus potentiis, et habitus in pluralitate instrumentorum.