DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT V.

De proprietatibus ubi, quae sunt non suscipere magis et minus et non habere contrarium.

Caret autem ubi intensione et remissione, ita quod non dicitur secundum magis et minus. Et hoc probatur ex hoc quod non dicimus inter ea quae in loco sunt, alterum altero magis esse in loco : non enim magis est in loco quod est sursum, quam quod deorsum : nec magis est in loco quod movetur circulariter, quam id quod movetur motu recto. Sed aliter et aliter dicitur esse in loco non secundum magis et minus. Quamvis ergo unum secundum quantitatem majorem locum possideat quam reliquum, non tamen magis est in loco unum quam alterum: quanto enim aliquid magis fuerit formale quam alterum, ut superiora quam inferiora, tanto possidet majorem locum, sicut aqua excedit quam terra, et aer quam aqua, et ignis quam aer, et caelum maximum obtinet locum : magis enim et minus secundum intensionem et remissionem dictum, non dicitur secundum ubi vel secundum aliquam quantitatem, sed dicitur secundum qualitatem quae potest intendi ex propriis secundum sui subjecti causas, vel remitti. Hoc igitur modo ubi proprium est (quod convenit omni sed non soli) magis et minus non suscipere.

Similiter autem proprium erit ubi non habere contrarium. Hoc proprium convenit omni et semper, sed non soli. In loco autem esse (quod est causa ejus quod est ubi) contrarietas non est. Quod autem nulli alii sit contrarium, per se manifestum est, quia contraria sunt in eodem genere. Alia autem a loco non sunt in eodem genere cum loco. Probatur autem etiam hoc, quia si habet contrarium, hoc erit secundum quod Antiquis visum est, quod sursum ad deorsum sit contrarium propter hoc quod multum distare videtur id quod est sursum esse ab eo quod est deorsum, quemadmodum maxime distare videntur sursum et deorsum. Propter hoc contrarietas quae est in ubi, maxime videtur pluribus circa sursum esse et circa deorsum. Sursum enim esse ubi est, et deorsum esse similiter etiam ubi est. In his ergo maxime videtur contrarietas in ubi : et quantitatis contrarietas maxime videtur esse circa locum.

Si autem sursum et deorsum concedant esse contraria, sequitur inconveniens, quod scilicet in eodem numero simul contingit esse duo contraria: sursum enim et deorsum diversis respectibus sunt in eodem loco vel ubi. Idem enim locus numero est sursum et deorsum ad diversa sumptus vel comparatus, sicut patet in exemplo : quia turris altitudo sursum est ad nos comparata aspicientibus ab imo in sublime: comparata autem ad sphaerae caelestis altitudinem est inferius et deorsum. Amplius ex hoc sequitur, quod idem sibimetipsi erit contrarium. Si enim sursum et deorsum contraria sunt, cum idem numero locus sursum et deorsum sit, colligitur per syllogismum idem sibimet esse contrarium. Nulla igitur contrarietas est in ubi. De his autem omnibus patet (quae dicta sunt) quod contraria sunt secundum formas suas absolutas contraria, et hoc non variatur in ipsis per respectum ad hoc vel ad aliud. Et ideo si sursum et deorsum contraria essent, essent in eis formae contrariae, quae in eodem esse non possunt, sive comparentur ad diversa, sive non comparentur. De his tamen omnibus quantum ad logici spectat intentionem, in libro Praedicamentorum in tract, de Quantitate, satis determinatum est. Et his igitur patet de omnibus propriis ejus quod est ubi. Si autem quaerat aliquis quare hic non designatur proprie proprium ejus quod est ubi, et similiter in quando, cum proprium commune cognoscatur ex eo quod est vere proprium,

et sic ponendum esset verius proprium quam commune,Dici potest, sicut dictum est in tractatu de Quando, quod scilicet proprie proprium ubi intelligitur satis ex praedictis, quod scilicet convenit ei aequale esse ad id in quo est, hoc est, ad corpus, quod est causa ubi per circumscriptionem, quod ubi est circumscriptum, et convenit ei aequale esse ad id ex quo sicut ex causa procedit, et alia hujusmodi quae facile est assignare. Posset tamen dici in ambobus his principiis, quando scilicet et ubi, quod substantia eorum in comparatione est considerata: et non multum substantiae habet in ratione, et minus habet in esse naturali: et ideo in substantia istorum non multa radicantur proprie propria sicut in illis quae habent absolutas essentias: et ideo maxime substantia habet talia propria, et quantitas post substantiam, et post quantitatem qualitas, et ad aliquid habet ea secundum dici. Alia autem non habent de propriis hujusmodi, et ideo non ponuntur. Et ideo puto quod haec ratio vera est, quia hic proprie propria non ponuntur. Et haec de Ubi dicta sufficiant.