DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT I.

Quid sit positio secundum quod est praedicamentum.

Positio secundum quod est principium vel praedicamentum, est quidam situs partium et generationis ordinatio. Situs enim communior est quam positio sit: quia situs dicit ordinationem partium quantitatis, et in mathematicis magis refertur ad locum quam ad partes superficiei inter se vel in loco comparatas. Sic autem mathematica situm habent. Et quia magis dicit ordinationem in loco, propter hoc differentiae loci dicuntur etiam differentiae situs, sicut sursum et deorsum, et dextrorsum et sinistrorsum, et ante et retro. Cum autem sic communiter dicatur situs magis quam positio,non tamen adpositionem generis habet communitatem, quia tunc positio non esset genus primum : sed habet analogiae communitatem : propter quod prius dicitur de naturalibus, et posterius de mathematicis. Adhuc cum situs per prius dicat ordinationem partium in loco, et per posterius dicat ordinationem in toto. Positio autem e converso per prius dicit ordinationem partium in toto et per posterius dicit ordinationem in loco. Propter hoc ut determinetur situs, in assignatione positionis dicitur, quod positio est situs partium quidam. Non omnis situs est proprie et principaliter dicta positio, sed est quidam, ut dictum est.

Si autem objicitur quod secundum hoc nomen ambiguum ponitur in diffinitione, quod est situs, Dicendum quod (sicut saepe Dictum est) assignationes generalissimorum non sunt diffinitiones proprie acceptae, sed sunt assignationes qualescumque declarationis majoris quam nomen. Et in talibus assignationibus talia ambigua determinata sic a parte suae ambiguitatis poni consueverunt. Et ideo dicit, quod est situs. Nec situs est idem quod positio : quia sic assignatio esset nugatoria: sed vocamus quod positio ex sui communitate, quae tamen non generis est, ut dictum est.

Quod autem dicitur partium situs, ideo est quod positio plus dicit ordinationem partium in toto quam in loco, et determinatur ad hoc situs et restringitur cum dicitur quidam situs.

Quod autem dicitur et generationis ordinatio, ideo dicit quod generatio ejus quod habet partes et integrales et quantitatem, et ex partium ordinata compositione, nec generari potest nisi per hanc. Et ideo generatio ipsa per formativam virtutem (quae in generatione operatur ad formam generati) operatur talium partium ordinationem. Et ideo generatio hic ponitur ut talis ordinationis propria causa. Et ideo male dicunt qui exponunt generationem pro generante. In aliis autem quibus non est generatio, et tamen est partium ordinatio, similis causa est: forma enim totum terminans, causa est ordinationis partium ad hunc vel illum situm, cum omne quod habet partes, ex partibus componatur suis, sive sit gene- rabile, sive sit ingenerabile. Tunc distinguendum est, quod quoddam compositum habet sua componentia actu intra se, non ante se nisi per naturam et intellectum: et hoc modo est generatum. Et quoddam est quod sua componentia habet actu ante et extra se, et hoc est generabile. Et propter hoc quando partes conveniunt ad compositionem, tunc generatur ex ipsis. Sic ergo intelligendum est cum dicitur, et quaedam generationis in partibus scilicet generantibus ordinatio.

Quod autem copulatio et in medio ponitur, et per hoc id quod dicitur in assignatione, non videtur esse unum, sed congregatum ex pluribus non essentialiter unum constituentibus,Dicendum quod copulatio quae in medio ponitur, notat expositionem, et non diversorum copulationem. Hoc enim quod est positionem quemdam situm esse, id est, et non omnem situm esse positionem. Posset esse dubium quis et qualis situs esset ; et ideo additur, et, hoc est, id est generationis ordinatio, quae partes ad invicem ordinat et ad totum ut sub forma totius formae debito modo terminatae ad totum constituendum. Dico autem partium ad invicem, quia oportet partem duplicem habere ordinationem, unam scilicet ad comparere cum qua secum convenienter constituit totum in quantitate et figura. Alium autem habet ordinem ad formam totius omnes partes terminantem ad esse totius et omnes partes continentem. Nomen enim quod talis ordinationis formam dicit, secundum quam partes ad invicem et ad totum referuntur primo et ad locum quem habent in loco totius, illud idem nomen recte praedicat positionem, sicut supra vel infra in toto poni, vel aeque, vel non aeque sive intra extrema poni sive extra extrema, vel hujusmodi. Hoc igitur est genus positionis.

Hujus autem subalterna sunt vel aeque vel non aeque poni, vel flexe vel recte poni, sicut stante, vel sedente. Specialissima autem sunt, ut sessio, vel statio.

Individua vero, ut statio Socratis, sessio Platonis, et hujusmodi.