DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT IV.

De distinctione generationis ab alteratione per quam intensio et remissio fit.

Ad sciendum autem quod magis et minus non est ejus quod in ipso est termino, oportet scire distinctionem generationis ab altera generatione, quae causa est ejus quod est cum magis et minus. Dicimus igitur quod est generatio simpliciter in substantia, et etiam corruptio simpliciter. Sed generatio simpliciter non fit congregatione atomorum simpliciter indivisibilium, ex quibus fiant accidentia quae magis et minus suscipiant : nec etiam corruptio in talibus fit segregatione atomorum, ex quibus causatur remissio intensorum, sicut dicebant Democritus et Leucippus, qui formas accidentales secundum substantiam intendi et remitti dicebant, et generari et corrumpi congregatione et segregatione atomorum : et sic dicebant intendi cum procedit ad esse, remitti autem quando recedit ab esse formae. Et hoc dicebant atomorum congregatione et segregatione, quamvis non sic fiat intensio et remissio, nec etiam generatio et corruptio .

Sed potius generatio est et corruptio, quando totum compositum ex materia et forma transmutatur in totum, sicut est videre in aere specificato, hoc est, per formam quae est species determinata . Quando igitur totum compositum transmutatur in aliud compositum, sicut aer secundum speciem et materiam in aquam, tunc est generatio simpliciter. Quamvis enim materia secundum quod est materia vel substantia quaedam, non immutetur, ut dicit Aristotetes , tamen secundum quod ipsa stans modo sub hac forma mutatur, quia efficitur sub alia : et sic forma corrupti mutatur, dum abjicitur : materia autem ejusdem corrupti mutatur, dum transit ad aliam formam : et sic totum mutatur. In subjecto enim quod, ut dicit Avicenna, est ens in se completum, et secundum esse substantiae factum, sunt duo, quorum unum est forma quae est species secundum rationem, hoc est, secundum quam accipitur esse in se completum, et secundum esse substantiale perfectum, hoc est, secundum quam accipitur diffinitio. Aliud autem est ens secundum subjecti naturam. Subjectum est enim quod substat, sed quod subsistendi naturam non habet nisi ab eo quod primum subsistit, et haec est materia. Quando igitur in his duobus substantialibus modo praedicto est transmutatio, tunc fit generatio et corruptio secundum veritatem et simpliciter.

Tamen simplex generatio dicitur duobus modis. Uno quidem modo secundum quod simpliciter opponitur ad secundum quid : et sic simpliciter generatio dicitur substantiae,et secundum quid generatio dicitur secundum accidens. Aut alio modo dicitur simplex generatio simplicis generatio, non quidem simpliciter simplicis, quia hoc immobile est, sed simplicis secundum quod spirituale respectu incorporati dicitur simplex, sicut ignis primo et aer secundo simpliciter dicuntur respectu aquae et terrae. Et hoc modo dicitur simplex vel simpliciter generatio hujus generati, ut ignis, hoc est, quod est

ignis, magis est spirituale aliquid et species et simplex, quam terra . Et hoc modo generatio simplex opponitur materiali et compositae. His ergo modis generatio dicitur simplex. Secundum autem quod generatio simplex opponitur generationi secundum quid, sic est generatio, sicut dicimus quando de musico per musicae oblivionem fit immusicum, quod musicum corruptum est : est hoc modo immusicus est generatus salvato subjecto uno et eodem in utroque : hoc enim secundum subjectum manet idem. Siquidem igitur in his musica et oppositum ejus immusica (inter quae est motus) non esset passio et qualitas secundum seipsam, sed essent formae substantiales, procul dubio in his esset generatio simplex et substantialis, in aliis autem corruptio esset : generatio enim quando ex immusico fieret musicus, corruptio autem quando ex musico fit immusicus. Ideo autem quia hoc non est, sed musica est quaedam omnis passio sive qualitas accidentalis, ideo hominis musici generatio est generatio et non simplex, et corruptio ad immusicum est corruptio quaedam et non simplex. Nunc enim quia hominis manentis in subjecto uno et eodem musica est passio et immusica similiter, ideo tales motus alterationis et non generationis sunt. Hoc autem ex hoc probatur, quod hyle maxime est subjectum generationis et corruptionis susceptibile, sed subjectum alterationis non est hyle, sed potius substantia individua composita ex materia et forma sive hyle et specie. Et quia subjecta sunt diversa, ideo etiam mutationes genere diversae sunt. Et propter hoc discens musicam vel aliam scientiam, non dicitur generari simpliciter, sed secundum quid generari dicitur : disciplinabiliter enim generatur, et non simpliciter.

Haec autem quae de speciebus nominum dici videbantur ad intentionem logicam facientia, satis determinata sunt in Praedicamentis: dictum est enim quod quaedam significant hoc aliquid et substantiam, quaedam autem signi ficantquale in genere qualitatis. Quaecumque igitur non substantiam, sed accidentia significant, non dicuntur in suis mutationibus simpliciter generari vel corrumpi secundum illa, sed secundum quid, ut dictum est: et in his potest esse magis et minus secundum aliqua accidentium genera, cum in his accidentibus in quibus non generatio sed alteratio est, aliquid est quod inest secundum naturam, sicut igni inest secundum naturam sursum moveri, et sicut calidum inest igni. Et in his talibus mutatio qualitatis inducit substantiae mutationem, et ideo in illis mutatio facit generationem quae simpliciter est generatio: sed haec generatio alterationi est immixta et complementum illius generationis est finis alterationis. In omnibus autem aliis generationibus non est generatio nisi secundum quid.