DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT IV.

De divisione ipsius quando comparata ad templis a quo causatur.

Sicut autem tempus est aliud compositum, aliud vero simplex: et compositum quidem est, quod est in composita actione, hoc est, quod compositae actionis est mensura: simplex vero tempus est quod procedit cum actione simplici, cujus ipsum est mensura: ita et quando quod ex adjacentia temporis relinquitur, aliud est simplex, et aliud est compositum. Simplex quidem quod in momento esse et in nunc esse dicitur. Compositum autem quod ex composito tempore relinquitur, ut in hora esse, vel in die, vel hebdomada, vel mense, vel anno, et similibus.

Haec autem quae dicta sunt, sophistieam habent calumniam. Si enim objicitur, actio est in motu, et omnis motus in actione firmatur, ut in tractatu de Actione dictum est: nullus autem motus simplex est : videbitur quod actio nulla simplex esse possit, sed omnis actio composita.

Adhuc, cum omne tempus sit continuum, et quaelibet pars continui sit continua et composita, videtur quod nullum sit simplex tempus.

Adhuc autem dicitur quod simplex tempus sit sicut in momento et in nunc esse: est autem momentum indivisibile tempus: et sic momentum nec est tempus, nec pars temporis, et sic nec erit tempus: et sequitur ulterius, quod quando non sit simplex.

Adhuc de nunc dicit Aristoteles quod non est tempus, nec pars temporis, sed temporis substantia: et sic videtur habere calumniam quod hic dicitur.

Ad haec et similia dicendum est, quod est actio simplex, et actio composita. Actio enim generantis prout generatio est finis motus, et non motus, est vere actio quae est generatio, et simplex est omnino et impartibilis, et est de non esse in esse simplex et non composita mutatio. Et simpliciter est actio creantis secundum quod est creans. Et similiter dicit Averroes de illuminatione ad hunc vel ad illum locum prout est finis motus localis quo movetur illuminans, quod est actio simplex, non habens aliquam divisionem, sicut omnis continui finis simplex est, et cum quodlibet illorum vere actio sit. Quod autem inducit quod omnis actio in motu, et omnis motus in actione firmatur. Ibidem in tractatu de Actione patet solutio: hoc enim intelligas de motu secundum quod motus est actus perfecti et perfectus : hoc autem est secundum quod est actus moventis, et non ejus quod movetur. Motus autem secundum hunc modum est actus simplex, et non continuus, vel compositus : sed secundum quod est actus imperfectus, sic est continuus et compositus.

Ad hoc autem quod objicitur de tempore, dicendum quod tempus dupliciter accipitur, secundum esse scilicet, et secundum substantiam. Secundum esse quidem acceptum, verum est quod nullum est tempus simplex, sed omne tempus compositum : secundum substantiam autem est aliquod tempus simplex, nunc scilicet et momentum, quod (sicut jam ante diximus) a tempore non differt in hoc quod ex ipso quando relinquitur sicut ex tempore : et sic intelligitur cum dicitur, tempus est simplex, et quando simplex.

Quidam autem aliter dixerunt, quod actio simplex, scilicet ad nos, et non simplex quoad nos, quae repente fit, hoc est, in tempore cujus distinctio est imperceptibilis. Et similiter dicunt de tempore simplici. Et haec fuga est, et non verum quod dicunt est. Sunt enim multae actiones simplices, sicut patet per ea quae inducta sunt: et simpliciter cum verbo substantivo dicitur, sum, es, est: tamen totum suum condeclineum dicit substantiam ut actum et actionem : quae actio si accipiatur ut essentiae actio vel actus, non

potest intelligi nisi simplex actio: et cum hoc actio temporalis vel simplex tempus, quod adjacentia est mensura ejus, relinquit quando. Sicut enim tempus adjacet mobili, sic ei quod movetur secundum quod unum est in toto motu, adjacet mensurans nunc: et ideo quando relinquit nunc sicut tempus: et quoad hoc quod est substantia temporis quando ex se relinquens, hoc tempus esse dicitur. Sic ergo intelligendum est quod hic dictum est.

Amplius autem adhuc et in hoc conveniunt tempus et quando, quod quemadmodum temporis partes sibi invicem sine mora, sive continue succedunt: similiter sibi ipsa quando, quae ex temporibus relinquuntur: quando enim quod est in praeterito, et quando quod est in futuro, copulative reducuntur sive copulantur ad praesens nunc, sicut partes continui copulantur ad punctum : non autem sic copularentur nisi talis esset successio ex praeterito in praesens, et ex praesenti in futurum, vel e converso futuri in praesens, et praesentis in praeteritum. Variabilis enim est successio secundum periodum: secundum actiones autem quae tempore mensurantur, est ex praeterito in praesens, et ex praesenti in futurum.

Quamvis tempus et quando in his quae dicta sunt conveniant, tamen tempus differt ab eo quod est quando: quia quod in tempore est, in eo est sicut in numero numerante: et quia numerus est mensura numerati, ideo secundum tempus aliquid est mensurabile, sicut dicimus, quod aliquis est annuus ex tempore sive mensura temporis, et aliquis diurnus, et aliquis est hebdomadalis mensurati: et aliquando sine distinctione numeri dicimus, quod motus est multus, eo quod motus ille multo tempore permaneat sive duret. Secundum quando autem nihil mensuratur, sed simpliciter quando vel aliquando esse vel fuisse vel fore dicitur : et hoc secundum idem secundum quod temporale vel variabile variatur temporale: et secundum idem etiam quando variatur: et sic aliud est ex praeterito, aliud ex praesenti, aliud ex futuro.