DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT I.

De opinionibus Antiquorum de eo quod est magis et minus.

Quia vero in hac scientia et de formis accidentalibus in genere, et de principiis quae in pluribus formae sunt assistentes, quae secundum singula secuti sumus: formis autem accidentalibus quibusdam convenit magis et minus suscipere: ideo bene se habet de magis et minus determinare, ut eorum quae dicta sunt in Praedicamentis et hic, facilior sit doctrina. De contrarietate et oppositione quae causa est ejus quod est magis et minus suscipere, in Praedicamentis satis determinatum est. Sicut autem dicit Boetius ab Alexandro affirmans, tres apud Antiquos de magis et minus susceptae sunt opiniones. Eorum quidem una qui dicebant quod in omni in quo invenitur magis et minus, invenitur aliquo modo materia cujus quantitas, ut dicunt, ex indivisibilibus consistit, ubi plura similia in uno conveniunt, id dicunt intendi, et ubi pauciora sunt, illud dicunt remitti, et ideo albissima sunt in quibus plura indivisibilia concurrunt albedinis : remitti autem ubi conveniunt pauciora. Et haec quidem opinio, ut dicit Boetius, fuit Platonis. Videtur autem ab antiquo Anaxagora derivata, qui dixit simile simili generari, et omnia esse in omnibus,

: et ideo etiam intendi et remitti, quodcumque secundum quod plus et minus apparet de ipso simili.

Secundi dixerunt quod formae neque crescunt, neque decrescunt, nec intenduntur, neque remittuntur, sed potius sumunt subjectorum crementa vel decrementa: quod enim est in partibus bene digestis puris et luminosis crescit, et quod tales ad augmentum recipit, hoc intenditur ad albedinem, et quod tales partes ad augmentum sui non recipit, hoc remittitur.

Tertii vero dicebant non omnibus formis fieri intensiones et remissiones, sed in his quae mediae sunt: et ideo dicunt certissimas scientiarum vel artium et virtutum non intendi nec remitti, sicut est grammatica perfecta vel justitia : sed medio modo non perfecte habitas intendi, sicut de dispositione fit habitus medius.

Istae ergo fuerunt opiniones de magis et minus Antiquorum, et ad harum imitationem opinionum dixerunt etiam Posteriores, quod de magis et minus suscipere tripliciter aiunt: quidam quod ea quae magis et minus suscipiunt secundum eorum subjectorum augmentum (quae substantiae dicuntur) magis et minus suscipiunt : et hoc est juxta modum secundum qui dictus est in opinionibus Antiquorum, et hoc est intelligendum sicut ante est expositum.

Aliter autem et alii dicunt ipsas formas quae in subjecto suscipiuntur, in ipso quidem suscipiente subjecto secundum seipsas minui et crescere, non crescente vel diminuente subjecto: et haec opinio sumpta est juxta primam Platonis et Anaxagorae opinionem : et hoc maxime dicebant in qualitatibus incorporeis, ut scien- tia, et virtute, quae dona deorum esse dicebant : et in his primo data per secundo addita auget, et hanc esse intensionem et remissionem.

Alii autem videntes intendi multas qualitates ex causis mutantibus subjectum, dicebant intensionem et remissionem, et magis et minus fieri secundum utrumque istorum, ut quidam asserunt secundum subjecti incrementum et decrementum: et illam superius inductam opinionem conantur imitari, quia motus aliquis et subjecti est et formae quae in subjecto : subjecti quidem ut ejus quod movetur, formae autem ut ejus quod accipitur in motu.

Inchoantes a primis debemus igitur manifestare quae istarum sententiarum rata sit in veritate, et firma argumentationis confirmatione: sic enim melius sciemus quod verum sit de istis. Hoc tamen praesciendum, quod si quis primam et secundam dextruxerit opinionem, tunc etiam destructa est tertia opinio quae etiam nihil est nisi duarum, primae scilicet et secundae conjunctio vel compositio.

Dico ergo quod non dicuntur formae vel cum magis et minus dici sine intensione et remissione : quod est valde inconveniens : quia substantia nec recipit nec magis nec minus, ut in Praedicamentis dictum est: hae enim frequenter in partibus substantiae incrementum et diminutionem recipiunt. Amplius autem equus et alia animalia et augmenti et diminutionis motus frequenter sustinent: et lapis quidem non suscipit augmentum vel decrementum, nisi numeri: et tunc dicitur equus major vel minor lapide, qui nunquam accipit augmentum : et hoc non fieret si secundum hoc fieret intensio, quae secundum corporum duorum ad invicem non est in eo nisi quod non est in ambobus. Et ideo si intensive diceretur equus major lapide, oporteret quod utrumque secundum eamdem rationem acciperet magnitudinem, quod falsum est: hoc igitur falsum est, quod per subjecti incrementum aliquid recipiat inten-

sionem et remissionem vel magis et minus. Adhuc autem mons unus alio monte major et minor dicitur, cum neuter per augmentum vel decrementum crescat vel decrescat. Amplius quidem margarita albior equo dicitur, qui tamen pedem album habet, qui est major quam margarita: hoc autem non ideo dicitur, quod in quantitate essentiae vel in subjecto equus a margarita superetur, cum etiam pes major est quam tota margarita, sed quia margaritae albedo plus candet quam albedo equi vel pedis equi. Ex his autem oportet colligi per rationem, quod vel pronuntietur quod margarita equo albior sit in eo quod vincat equum in magnitudine subjecti, quod falsum est, cum e converso equus quantitate subjecti vincat margaritam : vel dicatur quod non est verum, quod margarita sit albior equo, quod est contra sensum : vel dicatur quod nihil omnino dicitur magis et minus, sive secundum intensionem et remissionem secundum magnitudinem subjectorum vel parvitatem, neque secundum incrementum vel decrementum. Et hoc est verum: palam enim quod secundum magnitudinem subjecti margarita non dicitur albior quam equus : et tamen non est falsum, quod margarita sit albior equo. Relinquit igitur, quod nihil dicitur secundum magis et minus secundum subjecti magnitudinem vel parvitatem, et constat primam opinionem falsam, et non veram causam ejus quod est magis et minus assignasse.

Amplius autem nec secunda opinio vera est: non enim magis potest dici et minus secundum quantitatem qualitatum quae inficiunt subjectum vel afficiunt. Si enim secundum magnitudinem albedinis vel alicujus accidentis exterioris (quae formae sunt corporales et in minori majores et minori minores) aliquis diceretur albior alio, vel propter parvitatem albedinis diceretur minus album alterum altero, vel quomodolibet aliter diceretur secundum comparationem formae, sic procul dubio diceretur homo vel equus vel aliquid aliud album magnum magis album vel albius quam margarita: accidit enim major quantitas albedinis equo quam margaritae . Amplius magis et minus dicitur alterum altero non secundum subjecti vel secundum accidentis decrementum, vel quod majus et parvius dicitur in formis secundum intensionem et remissionem. Quia enim non secundum subjecti crementum vel decrementum vel magnitudinem vel parvitatem aliquid alio magis vel minus dicatur, manifestum est in his quae dicta sunt. Potest etiam patere ex dictis, quod unum non magis et minus dicitur ad aliud propter ampliorem accidentis quantitatem quam forma corporalis habet in subjecto: quantitas enim formae corporalis ultra subjectum protendi non potest : quia tunc accidens non esset in subjecto, quod est impossibile: quod patet in quantitate, quae tamen videtur esse per se magis quam aliquod aliorum accidentium : et illa non potest: ergo nulla alia forma accidentalis. Quod autem quantitas sine subjecto non sit, hoc patet ex hoc, quia terminus quantitatis est corpus cui inest quantitas, ita quod de quantitate nihil invenitur extra corpus quantum : quod patet ex hoc quod omne quantum magnum vel parvum est: parvitas autem quantitatis tota supponitur in parvo corpore, et ultra subjectum parvum nihil dictae parvitatis porrigitur : quanto igitur subjectum quod est substantia quanta, parvius efficitur, tanto etiam parvitas quantitatis (quae in subjecto est) minoratur. Patet itaque quod nihil cum magis et minus praedicatur, neque secundum subjecti vel accidentis solum augmentum vel diminutionem.

Propter quod concluditur, quod neque minus fit secundum utrumque istorum modorum simul, sicut tertia dixit opinio.