DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT VII.

De inventione formae ad intellectum dictorum.

Ad intellectum autem omnium quae dicta sunt, sciendum est quod formae nomen et rationem primi invenerunt Stoici, et ante eos qui Philosophi fuerunt Epicurei, omnem causam ad materiam retulerunt. Videntes enim quod nihil est in materia per quod id quod formabile formatur, et quod materia formabilis formantis se formae causa esse non potest, dixerunt formas a materia esse separatas: eo quod quaecumque sunt in materia formae, in materiam inductae sunt, et ideo non possunt esse causae formationis materiae. Id enim quod per se et substantialiter et secundum seipsum causa est formationis, non est formatum, sed formans secundum seipsum: et ideo tales formas indifferenter formantes extra materiam esse posuerunt, et separatas in lumine primorum agentium intellectuum existentes : ex quibus sicut ex quodam sigillo omnium formae quae formantur, produci habent.

Has autem formas sic foris manentes et omnia formantes, cum ipso lumine agentium intellectuum expandi dixerunt super formanda : et ideo tales formas dixerunt esse principia formalia incorruptibilia, per quae vera habetur scientia et notitia rerum, sicut lumine solis color expanditur vel effunditur super colorata visibilia, secundum eos qui dicunt (sicut et verum est) quod colores non sunt in tenebris, sed in adventu luminis expanduntur super corpora terminata: propter quod etiam Pythagorici colorem epiphanium, hoc est, supereminentem nominaverunt . Hoc igitur modo dixerunt a separatis formis per intelligentiae agentis lumen formas effundi materiales, et ideo materiales formas non vere dici formas, sed verarum formarum imagines: sed tam separatas, quam imagines earum de rebus praedicari : separatas quidem, eo quod in materia lumine intelligentiae, quod penetrativum est rerum, infunduntur omnibus, et faciunt esse, et sunt principia cognitionis ipsorum : imagines autem ideo quod sunt similitudines illarum, et sunt in materia secundum esse, et mutabiles secundum mutationem materiae. Sed quod imagines sunt principia cognoscendi ea quorum formae sunt, hoc habent a formis separatis, quae stabiles et certae sunt causae rerum.

Talem igitur formam dicunt aliqui esse formam, quae compositioni contingit, eo quod super compositum lumine intelligentiae diffunditur: et quod haec sit quae simplici et invariabili esse consistit, quia simplex est quod in lumine intelligentiae est: et invariabile est, quod variatione materiae non variatur, quia quamvis materia varietur sub ista forma, tamen ipsa non innititur nisi lumine intelligentiae, et non variatur, sicut videmus in arte a coloratis variatis non variari colores, eo quod soli innituntur lumine, quod est in perspicuo non in quantum est elementum, vel elementatum, vel corpus mutabile secundum formam, sed secundum quod perspicuum communicat cum perpetuo superius corpore. Haec autem istorum expositio non facit ad propositum, quia talis forma non est divisibilis in substantialem et accidentalem, nec universalem et particularem.

Ideo alii dicunt, quod forma quae est compositioni contingens, est forma accidentalis. Accidens enim est quod est in aliquo quod perfectum est secundum esse, ut dicit Avicenna. Et ideo etiam accidens est, quia totum esse et perfectum consequitur. Et quia id quod perfecte est, compositum est, ideo dicunt quod haec forma non contingit nisi secundum substantiam compositioni, ut scilicet compositio secundum accidens semper sibi praesuppo-

nat compositionem secundum substantiam. Qualiter autem haec forma simplici et invariabili essentia consistat, non est facile probare : cum accidens, ut probat Aristot. in undecimo primae philosophiae, non sit essentia, sed esse: nec omnino est simplex essentia, in cujus ratione semper est subjectum : nec invariabile omnino esse possit, quod secundum esse semper innititur ei quod continue variatur. Ideo enim dicit Aristoteles quod non est eadem sanitas in mane et in vespere, quia sanitas complexioni animalis innititur, quod continue variatur propter agentium et patientium continuam actionem et passionem. Adhuc autem haec forma accidentalis non recipit divisiones formae generaliter, quae inductae sunt.

Oportet igitur dici quod forma de qua locuti sumus, sit forma quae est universale. Haec forma totius forma est, et non partis, et compositio ipsa in composito materialis est ad illam, sicut compositum ex anima rationali et corpore materiali est ad hominem: aliter enim praedicabile non esset, nisi esset intentio non partis sed totius: et haec est forma rationis et logica. Forma vero quae in physicis principium est, forma partis est et non totius. Et quia haec forma est totius, ideo diffinitio quae talis formae est, dicit quidditatem et continet in se tam potentialia quam actualia, et tam materialia relata ad formam quam formalia relata ad materiam, sicut animal rationale et mortale, animal enim potentiale et materiale est, alia autem sunt actualia sive formalia. Hoc est igitur compositioni contingere hoc modo quo dictum est ad minus compositioni ejus quod est et quo est, de quibus in libro de Causis habet plene determinari. Et haec forma consistit et est essentia lumine intelligentiae nitens, et consistens invariabilis per se vel per proprium esse suum, variata per accidens secundum esse quod habet in hoc vel in illo. Haec etiam forma divisibilis est omni formae divisione quae determinata est. Et haec forma est, ratione cujus omne quod ordinatur in genere vel specie, rationem recipit suae coordinationis. De hac igitur intelligendum est omne quod de forma hic dictum est.