DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT II.

De forma quid sit, et qualiter hic agitur de ipsa.

Volentes igitur de sex principiis determinare quae omnia formae sunt et quasi extrinseca his quorum sunt, eo quod non sunt de esse et substantia eorum quorum sunt, et forma dicitur (ut Plato dicit) quasi foris manens, oportet nos inchoare a formae determinatione ut sciatur a quo sicut a primo genere accipiunt originem. Dicit enim Boetius in principio de Trinitate, quod proprie non dicuntur formae nisi quae sunt separatae: illae autem quae in materia sunt, proprie dicuntur imagines, eo quod ad illas sunt per assimilationem et imitationem productae. Haec autem quae principia vocamus, omnia sunt extra substantiam agentis, et passio nihil est de substantia patientis : et de quando, et ubi similiter est, quorum neutrum est aliquid de natura eorum quae ubi sunt et quando. Situs autem propter hoc extrinsecum est, quia dicit ordinem partium in loco, et hoc est extra substantiam partium et totius. De habitu autem nullum est dubium, quin sit de extrinsecis. Cum igitur omnia ista foris maneant, omnia haec secundum nomen formae praedicationem formae participant, et sicut dicuntur principia, sic etiam formae dicuntur. Non potest autem dicta forma hoc modo determinari, nisi generaliter forma diffiniatur et per diffinitionem deveniatur ad intentionem formae de qua est intentio. Generaliter igitur de forma loquentes dicimus, secundum quod logicus loqui debet de forma, quod forma est compositioni contingens, simplici et invariabili essentia consistens : formam enim logica diffinimus diffinitione : logice enim loquendo forma est intentio quae dat esse formale totius, et ipsa notio totius, ut dictum est in scientia de Universalibus. Dico autem, quod dicit esse totius sive hoc esse sit substantiale, sive accidentale, sive sit esse potentiale, sive actuale, sicut animal dicit esse totius potentiale, et rationale dicit esse totius hominis actuale. Homo autem dicit totum compositum ex utroque : album autem dicit esse totius accidentale : et risibile dicit esse totius accidentale naturae et speciei.

Hoc autem tale esse non est nisi compositioni contingens, hoc est, composito sive ex compositione : quia si parti compositionis sive compositi contingeret, non esset praedicabile de toto, nec totius esse posset dici notio. Et dico contingens, non quod semper forma haec contingat, sive per accidens composito adveniat secundum id quod est forma: quia sic est species, vel accidens, vel proprium, vel differentia, vel genus, et ideo non semper contingit, sed aliquando est substantia. Sed ideo contingit, quia modus accipiendi eam ut est totius notio, semper est accidens et semper contingens. Est enim universale quod est ante rem, et hoc est causa rei per se vel per accidens. Et est universale quod est in re, et hoc est substantia rei vel accidentis inclinatum ad substantiam. Et est universale quod est post rem, et hoc est universale a re ipsa per intellectum separatum, et hoc contingit rei et est accidentale rei: hoc enim nihil aliud est nisi acceptio universalis formae sine hic sine nunc: quae acceptio rei simplex et separata a particulari et particularibus : et hoc modo forma est dicta universale quod intellectus ordinat in genere et specie, et cujus coordinationem reducit ad praedicamentum vel ad principium : et hoc modo forma est formale esse totius acceptum per intellectum, quod non contingit accipere in ratione formae quae est forma partis : quia haec forma est materiae in particulari, et non de toto praedicabilis. Sic ergo forma in communi ad esse substantiale vel accidentale totius accepta , praedicabilis de toto et non de parte, est forma quae est compositioni contingens.

Quod autem additur, quod sit simplici essentia consistens, ideo est quia tale esse quamvis totius sit compositi, tamen ex parte formae acceptum est, et non ex parte materiae. Non autem accipitur ex parte formae prout pars est compositi, sed accipitur a forma prout est causa totius esse, totum ambiens et terminans ad esse : et quia forma illa nihil est nisi for-

ma quamvis sit totius, ideo nullum habet principium compositionis in se, sed est essentia simplex, quamvis non sit essentia simplicis, sed compositi: hoc enim modo materia non est essentia simplex, quia materia ad minus potentia habet partem et partem, forma autem nec potentia nec actu partem et partem habet: et ideo huic formae convenit, et non materiae.

Si autem objicitur, quod species est forma, et tamen partem habet, quia genus et differentiam : Dicimus quod istae partes non sunt divisae in specie, quia idem quod est in genere, est ut confusum et indeterminatum, et in specie specificatum et determinatum. Sed genus dicit ut confusum, et differentia ut determinans, et species ut determinatum : et haec in esse formali non differunt, quamvis differentium sint, sicut differt natura determinabilis a natura determinantis et a natura determinati. Differentia est determinans et non determinat, nisi per formale quod est actu, et determinat formale quod est potentia. Et species determinata non dicit nisi formale sic determinatum. Et si aliquid aliud diceret, non praedicaretur genus de specie, nec differentia de specie praedicaretur : et ideo constat quod idem formale dicunt haec tria. Et quia differentia est in genere potestate : et potestate esse in alio secundum potestatem causae formalis, est in ipso esse secundum inchoationem, et inchoatio formae et perfectio sunt idem in substantia formae, diversa in esse : ideo unum et idem est in potentia et actu. Et ideo diffinitio illa est unum et multa : et quoad hoc secundum substantiam simplex est essentia, quamvis sint in ea illa quae differunt natura secundum ea. Et ideo dicitur quod forma est simplici essentia consistens.

Est autem invariabilis, quia nihil variatur secundum mutationem, nisi materia vel subjectum ex materia et forma compositum : forma autem (prout universale forma est) neutrum horum est, et ideo per se immutabilis est essentia. Variatur tamen per accidens, dum aliquando. secundum esse quod est in hoc vel in illo, generatur vel corrumpitur. Sed de variatione quae est secundum accidens nos hic non loquimur. Aliter autem probatur, quod forma quae est universale sive sit accidentale sive substantiale, est contingens composito et non est compositum. Talis enim forma compositio sive compositum non est, quia unumquodque compositum adveniens alteri composito majus aliquid facit aut secundum essentiam, aut secundum quantitatem: forma autem adveniens compositioni minime facit majus aliquid: ergo forma non est compositum, sed contingens sive compositioni, sive composito . Quod autem forma adveniens composito non faciat majus aliquid, probatur tam in forma accidentali quam in forma substantiali. In accidentali quidem, quia in eo quod album est non dicitur majus vel minus factum, quam si non esset album, sed dicitur esse alteratum solum. In substantialibus autem, quia in hoc quod corpus et anima conjuncta sit homo, non dicitur majus vel minus factum, sed perfectum in forma speciei.

. Hoc tamen habet dubitationem: quia forma universalis adveniens est essentia quaedam, et ideo illud cui advenit, esse auctum videtur secundum essentiam. Dicendum ad hoc quod universale est posterius eo cujus est universale, quamvis ipsa natura universalis sit prius eo de quo praedicatur, et in quantum universale non habet esse nisi intentionale, sive, ut dicit Boetius, notionale hoc non est esse secundum naturam, et ideo nullum essentiale addit secundum quod est notio ei quod est secundum naturam. Hoc au--tem est planum intelligere ex his quae saepius in scientia Universalium dicta sunt. Quia vero de quibusdam aliis quae sunt formae universales contingit idem proferre, quod scilicet in hoc sunt simplices

essentiae, quod non sunt compositae ex materia et forma, sicut in anima hominis quae hoc modo composita non est: ideo in diffinitione dictum est, invariabili essentia consistens : in anima enim hominis secundum partem sensibilem quae est in ea, alteratio contrarietatis secundum motum passionum invenitur, ut tristitiae et gaudii: quamvis enim motus passionum gaudii et tristitiae sint conjuncti et non animae, ut subjecti, ut dicit Aristoteles ; tamen, ut dicit Averroes, in his compatitur anima corpori, et sic aliquo modo variatur, et ideo non est forma prout hic de forma loquimur.

Adhuc autem quoniam, sicut dicunt quidam, aliquid est quod est subjectum simplici, et nulli est subjectum variationi, sicut dicunt in ea quae est mundi anima, quam et simplicem et invariabilem esse dicunt: ideo ut hanc de qua hic loquimur formam, ab omnibus aliis dissociarem et dividerem, addidi compositioni contingens. De mundi enim anima quid sit et qualiter, longum et difficile est determinare, et pertinet ad primum Philosophum secundum eam partem in qua de causis primariis et universalibus determinatur. Breviter tamen dicimus, quod non causa prima est, nec est aliqua intelligentia, sed motor mobilis primi quod est sibi principium vitae et motus in omnibus, sicut dicitur in libro de Causis, et haec anima non contingens est compositioni sive composito, sed est forma unius quod est primum caelum : propter quod forma quae est universale esse non potest: quia universale est forma contingens composito, et non est forma partis, ut saepius dictum est. Praeinducta igitur de forma data diffinitio erit terminus: dicitur enim terminus illa diffinitio quae includit terminos esse illius diffiniti. Haec enim diffinitio neque superfluum nec minus aliquid quam ad esse formae declarandum sufficit, videbitur conti- nere si quis subtiliter et non superstitiose voluerit investigare.

Notandum tamen hoc, quod ea quae dicta sunt, non sunt vera de forma substantiali, nec accidentali: sed vera sunt de forma quae est universale, sive sit substantia, sive accidens, prout ipsum est praedicabile ut genus, vel differentia, vel proprium, vel accidens in quocumque genere vel principio praedicabilium.