DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT II.

De speciebus ac differentiis ejus quod est quando.

Divisio autem ejus quod est quando multiplex est. Prima est divisio quae accipitur secundum adjacentias eorum ex quibus causatur, sicut cum dicitur quod aliud est quando aeternitatis, et aliud quando temporis. Quando quod est aeternitatis, sicut cum dicitur Deum ab aeterno fuisse, et Deum semper fore, et Deum nunc esse. aeternitas enim quanquam sit indivisibilis et simplex et inextensa, eo quod nihil sui habet extra praesens nunc instans, et sese non movens, neque per influxum se in aliquid extendens continuum quod sit in fieri sicut motus : tamen in sui simplicitate stando non deficit, nec deest alicui praesenti, nec defuit alicui praeterito, nec deerit alicui futuro. aeternitas tamen est mensura existentium temporalium et aeviternorum non per extensionem, sed per indeficientiam. Et ideo cujus tempus est mensura adaequata, ejus mensura est aeternitas non adaequata, sed excellens secundum principium, medium, et finem. Et hoc est in substantia omnium stantium et necessariorum secundum illum modum quo necessaria sunt. Et quia sic est mensura temporalium, ut diximus, propter hoc quando aeternitatis distinguitur per accidens in differentias temporis, et dicitur id quod est aeternum fuisse, et esse, et fore.

Sed hic attendendum est quod quando dicitur quod est Deus, vel prima causa quae necessario est caelum, et generatum illud est, hoc quod dico quando, significat quando aeternitatis : quia hoc est in mensura et aeviterni et temporalis, ut dictum est,et nonpotestsignificare quando temporis : quia tempus nulla potest esse mensura necessarii sive aeterni. Similiter quando dicimus, quando caelum est generatum, hoc ipsum quod dico quando significat quando aeviternitatis, non temporis : quia aeviternum mansura est temporalium excellens, ideo referri potest ad temporalia. Tempus autem non est mensura aeviternorum, et ideo quando temporis in aeviternis nihil significat: et sic distinguitur ad differentias temporis per indeficientiam sicut mensura superior excellens indivisa in se, distinguitur ad divisiones mensurae inferioris quae secundum se per proprium est divisibilis. Haec est ergo prima distinctio ejus quod est quando. Sicut enim aeternitas se habet ad aeternum quod omnibus modis indivisibile est et necessarium, sic se habet aeviternitas ad aeviternum: quod quidem quodammodo non est simul, quia quamvis substantia sit in nunc aeternitatis, tamen actus ejus essentialis qui est motus, est in tempore, et potentia ad motum relata est ad nunc temporis quod continue fluit. Sic igitur per illud distinguitur quando aeternitatis et quando aeviternitatis. Et attendendum quod sicut aeternitas ad tempus se habet, et nunc aeternitatis ad nunc temporis, ita se habet quando aeternitatis ad quando temporis.

Sed notandum est quod esse rerum et eorum quae generantur et corrumpuntur, dupliciter considerari potest. Si enim consideretur secundum quod est simplex actus essentiae simplicis, tunc procul dubio indivisibile est et totum simul: et ideo est in nunc aeternitatis vel aeviternitatis, et sic non amittit aliquid in praeteritum, nec exspectat aliquid in futurum, sed simul est totum nil sui extendens extra ipsum. Si autem consideratur prout in hujusmodi est materia permixta contrariis, sic est esse fluidum, quod non est simpliciter, sed aliquid habuit in praeterito quod non habet, et aliquid habebit in futuro quod nondum habuit in praeterito vel praesenti, et sic recipit differentias temporis, et dicitur fuit, est, vel erit.

Ex his ita traditis, accedamus ad certificationem divisionis ejus quod est quando temporis. Hoc autem sic dividitur, quod est quando aliud ex eo quod abiit, hoc est, ex praeterito: aliud autem quando est ex eo quod nunc instat et quod praesens est: aliud autem ex eo. quod contin-

gere necesse est pro temporis successione, et est quando de futuro, et est quando relictum ex differentiis temporum. Ipsae autem temporum differentiae non habent quando. Dictum est etiam in categoriis, quod praeteritum et futurum quantitates sunt in genere quantitatis ut spscies contentae. Et dictum est ibidem, quod sunt continuae quantitates. Continuatur enim praeteritum ad praesens : et videtur innuere, quod praeteritum sit permanentiam habens : manet enim quod est continuum existenti. Sed intelligendum quod non est dictum de praeterito quod continuum est existenti, ideo quod maneat vel quod in partibus habeat aliquam permanentiam : sed ideo dictum est continuum esse ad praesens, quia in excessu suo, hoc est, in ultimo suo in quo continuum est praesenti, non praeteriit : in illo enim continuatur praesenti nunc. Similiter est de futuro quod in principio sui continuatur ad praesens nunc.

Hoc autem signum est, quod omnia quando praeterita copulantur praesenti vel per se, vel per aliud : praeteritum etiam est quod praesenti continuum est et continuatur ad praesens. Praeteritum autem imperfectum quod secundum finem non extenditur in praesens, et ad praesens non terminatur. Praeteritum antem plus quam perfectum illud quod in praeterito ad praesens terminatum est, et per praeteritum refertur ad praesens. De futuro autem dicimus relinqui quando secundum infectionem ex tempore relictam, quamvis enim futurum nondum sit, tamen ex successione quam habet ad praesens, necesse est contingere, quod quantum ad substantiam ipsius quando accipiendam tantumdem valet ac si instaret. Nulla enim quantum ad quando accipienda differentia est in eo quod manet instans, in eo quod futurum est, et in eo quod abiit in praeterito : unum enim nunc est tota substantia temporis : esse autem temporis causatur a fluxu nunc, et ideo quamlibet partem ipsius relinquit quando in eo quod est in tempore : propter quod de futuris agitur et determinatur, cum tamen futurum nondum sit, et secundum futurum aliquid dicitur, et ipsa futura sortiuntur nuncupationem et nomen existentium. Et ideo quando accipitur a futuro sicut a praesenti: quia ex ipso fluxu temporis erit certificatum futurum tempus. Sicut dicimus, cras erit navale bellum, heri obiit Socrates : haec enim quando significant. Sic ergo aliquid dicitur quando secundum id quod futurum est: ideo, sicut dicimus, futurum necessario secundum successionem nascitur de eo quod est jam praesens. Hoc etiam fluit in futurum continuo fluxu et necessario, et per necessitatem motus primi. Unde dicimus, Callias disputabit cras, vel Callias non disputabit cras, actiones nostras ad futurum tempus referentes sicut ad praesens . eo quod certi sumus de successione futuri : disputabit enim futuram significat actionem cujus actionis adhuc nihil est in substantialibus actionibus illius.

Sic ergo patet quod ex omni differentia temporis quando relinquitur: unde est in eo quod est in tempore, sicut in mensura et numero. Sic enim cum tempus sit causa corruptionis per motum qui distare facit a principio,tempus infectionem talis distantiae relinquit in re temporali. Haec igitur infectio duobus modis potest considerari. Uno quidem modo absolute secundum quod est infectio ut forma existens in subjecto existens in re temporali: et sic est aetas. Alio modo prout ipsum in quo est, comparatur per illud ad tempus vel differentiam temporis ex quo relinquitur : et sic est quando et aliquando, quae importantur, cum dicitur olim fuisse, vel ante hoc fuisse vel esse,vel postea fore. Et hoc modo quando est praedicamentum, ut in ante habitis dictum est, et secundum hoc sua communitate ambit quando ex aeternitate,et quando ex aeviternitate, et quando exparte, et unam rem generalium praedicat, quae cum aliis dividunt generalissima in decem genera prima. Quamvis enim aeternitas sit in aeterno sicut differen , per sub-

stantiam ab ipso, et non secundum rationem nominis, dicit durationem extrinsecam adjacentem : et ipsum esse indeficiens omnibus mensurari potest. Sic relinquitur ex eo modo ejus quod est quando, sicut dicimus id quod est omnibus modis, necesse est esse semper fuisse secundum esse praeteritum, et semper esse secundum esse praesens, et semper secundum esse futurum. De tempore autem in quarto Physicorum disputatum est: de aeternitate autem in libro de Causis dictum est.