DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT VI.

De formarum praedicabilium divisione, de quibus hic intenditur.

His autem sic determinatis de praedicabilibus formis, accipienda est formarum divisio, ut sciatur de quibus formis intenditur in libro isto. Dicamus ergo quod forma quae est universale sive substantiale sive accidentale, alia quidem est in subjecto ut accidens, et dicitur de alio ut de subjecto, quod est pars subjectiva ipsius, et dicitur sive praedicatur in quid, ut scientia quidem in subjecto est in anima hoc modo quo accidens est in subjecto, et de subjecto dicitur, ut de grammatica quae est scientiae species et pars subjectiva. Et talis forma est accidens universale subjecto in quo est in quale, et speciei quae sibi subest in quid comparatum. Quaedam vero forma in subjecto est ut accidens, et de subjecto sive de parte subjectiva nulla dicitur sive praedicatur, ut albedo Socratis. Et similiter his quaecumque formarum sunt sicut individua: haec enim comparantur quidem ad subjectum in quo sunt, et de illo praedicantur in quale : sed non ad id quod substet eis possunt comparari, quia individuo nihil substat, eo quod ipsum est ultimum substans. Quaedam vero talium formarum de subjecto quidem dicuntur, in subjecto vero nullo sunt, sicut formae substantiales quae non sunt in subjecto ut accidens : quia conferunt ad esse, et ejus quod est esse rei pars sunt. Dicuntur autem de subjecto, quia praedicantur in quale substantiale, ut differentia : vel in quid, sicut genus. Et hujus formae exemplum est sicut rationale et mortale, et aliae differentiae substantiales.

Earum vero formarum quae quidem in subjecto sunt ut accidentia, et de subjecto indicibilia sunt, eo quod nihil substantiale subjectum sibi continent, ut accidentales formae individuae: alia quidem sensibilia sunt, hoc est, sensu proprio vel communi perceptibilia, alia insensibilia quae nullo sensu proprio vel communi sunt perceptibilia. Sensibile enim est, quod sensu aliquo comprehenditur, ut. albedo Socratis, vel sapor hujus, vel calor, vel etiam percussio. Haec sunt secundum sensum tactus percepta, vel percussio quae est sonus hic vel ille, vel dulcedo, vel odor, vel quaecumque talium, quod proprio vel communi sensu percipitur, ut magnitudo, vel figura, motus, vel quies, numerus, vel aliquid talium. Insensibilia vero sunt quae non sensu, sed ratione simplici vel intellectu comprehenduntur, ut doctrina et disciplina, quae secundum intellectum sunt in anima. Et similiter etiam virtus sive intellectualis, sive moralis, sive etiam oeconomica. Nulla enim talium sensu perceptibibsest. Simpliciter autem sive universaliter nihil quod est de numero eorum quae de subjecto dicuntur sive universale ut universale est, sensibile est. Universale enim secundum quod abstrahit ab hoc et ab illo, non nisi in intellectu est. Et ideo dicit Boetius quod particulare est dum sentitur, universale dum intelligitur. Haec autem omnia in his quae sunt de anima, habent determinari et declarari.

Ex his autem quae jam hic per divisionem posita sunt, manifestum est quod quaedam quae sunt de numero formarum particularium, sita sunt alicubi secundum partem determinatam in subjecto in quo

sunt, sicut nigredo in pupilla oculi. Quaedam vero talium particularium formarum tales sunt, quod difficile est assignare secundum quam partem subjecti sitae sunt, ut scientia, paternitas, et similia, ut filiatio. Nisi forte dicatur quod sitae sunt in generantium et componentium complexione. Paternitas enim pro certo est forma relationis quae secundum totum inest, et non secundum partem. Cujus causa est, quia ab actu generationis activae innascitur generanti. Actus autem totius est et non partis. Similiter autem filiatio id est secundum totum ei qui nascitur propter generationem passivam quae totius est. Sunt tamen secundum causam et non secundum subjectum haec sita in complexione generantis, quae complexio est causa complexionis seminis : et secundum Causam sunt sitae in compositione generantium, quae compositio attenditur in situ et ordine membrorum in quibus semen manifestatur ad generationem, sicut sunt membra quae dicuntur vasa seminaria. Scientia autem secundum actum quidem accepta situm non habet, sed accepta secundum habilitatem, sita est in complexione scientis, quia subtilium humorum et spirituum magis sunt habiles ad sciendum: propter quod etiam Alexander dixit intellectum potentialem, praeparationem quamdam esse in corpore . Dicunt tamen aliqui scientiam sitam esse in toto et non in parte, quia in ea est intellectus accipiens ut lumen intelligentiae et phantasma a quo accipit: et sic esse dicitur in toto quod pertinet ad intelligentem, quia nec sine anima est, nec sine corpore, nec sine intelligentia. De his autem hic non multum curandum est, quia non sunt ad propositum.

Hoc autem advertendum est: quia singula eorum quae dicta sunt, notatio quaedam sive notamen vel nomen est incomplexionis quae est in voce. Singulum enim eorum nota est incomplexae vocis, et non significatur oratione complexa. Hoc au- tem sic incomplexa voce notatum, aut erit subsistens, hoc est, substantia, aut alteri contingens, hoc est, accidens. Eorum vero quae contingunt, hoc est, subjecto accidunt, singulum aut extrinsecus, hoc est, per extrinsecam causam advenit substantiae: aut simpliciter secundum esse et causam intra substantiam consideratur, sicut intra substantiam cui inest secundum esse et causam consideratur linea, superficies, et corpus quod est in trina dimensione : causatur enim quantitas a materia, et est de mensurantibus intrinsecus. Similiter etiam de qualitatibus est, quae causantur a forma et disponunt substantiam intrinsecus. Eorum vero quae secundum substantiam extrinsecus contingunt sive adveniunt substantiae, illa sunt aut actus qui est agere, aut pati sive passio, aut dispositio sive situs, aut esse alicubi sive ubi, aut in mora sive quando, ut olim, heri, hodie: quia, sicut dicit Priscianus, tempus est mensura mutabilium rerum, et sicut quando causatur a tempore, vel sumitur secundum habere. Non enim plura sunt de extrinsecis accidentibus substantiae, et ideo non sunt nisi sex principia. Hoc autem jam in ante habitis istius libri probatum est. De his autem praedicabilibus quae subsistunt, ut est substantia, et ea quae in genere substantiae continentur. Similiter autem et de his quae non extrinsecus adveniunt, sed solum sunt secundum causam et esse in his in quibus sunt per existentiam, in eo libro qui de Categoriis dicitur sive inscribitur, sufficienter est disputatum et determinatum. Et similiter de aliquid, quod ut frequenter per intrinseca innascitur. De reliquis vero quae per extrinseca substantiae frequentius adveniunt (quae etiam ideo praedicabilium nomen non habent, sed principiorum, eo quod non praedicant aliquid simpliciter inhaerens, sed quod aliqualiter se habet ad aliud) continue in sequentibus erit dicendum.