DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT V.

De proprio actionis, quod est actionem in motu esse et motum in actione, et qualiter motus sit quale et qualitas.

Scire autem oportet, quod ex quo motus est perfectus actus moventis, et actio est effectus processus agentis in patiens, quo movens imprimit motum in id quod movetur et actionem in id quod patitur : et sic movendo agit, et agendo movet: et sic omne quod est in motu, in actione est. In motu est secundum quod motus est actus moventis : et actio quidem a movente procedens in id quod patitur : et sic moveri a movente est actio impressa ab agente. Si quid igitur hoc modo movetur, agit necessario : quia virtute formae moventis seipsum agit ad formam agentis primi, sicut semen virtute generantis agit se ad formam primi generantis. Sic ergo generando omnis actio quamdiu est in fieri ab agente est in motu, qui est actus moventis in id quod movetur : et omnis motus qui est actus perfectus moventis, firmatur et stabilitur in actione quae est in fieri, et est id quod procedit ab agente in patiens.

Propter quod proprium actionis secundum quod est in fieri, est esse in motu, secundum quod motus continuus est processus formae moventis in id quod move- tur : sicut etiam e converso proprium est motus secundum quod est actus moventis, in actione esse secundum quod actio processus est formae agentis in patiens. Sic enim separari non possunt physicus motus et actio: nec motus generaliter sumptus ab actione generaliter sumpta: quia hoc modo movere est agere, et e converso. Hoc autem palam est in omnibus actionibus his in quibus aliquid agitur sive generatur ad formam agentis : quia in omnibus his continuis processus virtutis activae et motivae in patiens et motum est actio, et motus est forma inducta post formam, ut dicit Averroes. Et sic est actio post actionem.

Sed in his quae corrumpuntur, in quibus continua est abjectio substantiae forte aliquis objiciet, quod ibi non sit actio, quamvis sit motus: quia in talibus nil agitur, ut videtur, sed potius deagitur, vel corrumpitur id quod actum fuerat. Et ideo qui destruit, in motu quidem continue est, et movet id quod destruit, sed nil agere videtur : nil enim in talibus efficit, sed potius id quod factum est destruit. Solutio autem hujus est, quod actio secundum quod est actus agentis,non exigit quid agat ad formam agentis, sed potius exigit in quid agat, hoc est, in quid imprimat suam actionem : et illam sic impressam patienti aliquando destruit, sicut quando contrarium invenit ipsum patiens ad formam agentis : et aliquando construit, sicut quando aptat patiens ad formam suscipiendam agentis: et sic destruere est et agere : et sic relinquitur verum esse quod dictum est, quod omnis actio in motu, et omnis motus in actione fundatur. Est autem hic considerandum, quod hoc quod dictum est, non est verum secundum quod motus est actus mobilis imperfectus ; quia sic moveri non est agere, sed pati : et si hoc modo actus in motu esset, cum motus hoc modo sit in patiente, sequitur quod actio esset in patiente . Et quia id agit cui inest actio,

sequeretur quod patiens esset agens, et actio esset passio : quae omnia inconvenientia sunt : et ideo inconveniens est primum, ex quo sequuntur omnia haec, scilicet quod actio sit in motu secundum quod motus est actus mobilis.

Quamvis autem actio sit in motu quodammodo, et motus in actione, tamen actio non est motus, sed quale. Hoc autem probatur ex hoc, quod quiescere est quale : propter quod etiam motus simpliciter acceptus quale quoddam est: quod patet per hoc principium, quod quaecumque contrariorum suscipiunt oppositionem, illa ejusdem generis suscipiunt praedicationem, quia contraria sunt in eodem genere. Et ideo cum quiescere sit quale in qualitate, etiam erit moveri quale in qualitate. Actio autem non est quale vel qualitas. Actio igitur non est motus.

Est autem hic attendendum, quod motus secundum quod est actus imperfecti, in omnibus est generibus : eo quod in omnibus est potentia et actus, et potentia exiens in actum movetur, et motus est actus ejus. Et cum potentia et actus sint ejusdem generis, sicut imperfectum et perfectum ejusdem naturae sunt, oportet quod motus hoc modo sumptus sit in omnibus generibus. Motus autem secundum speciem naturae quae movetur, vel ad quam est motus, consideratus est in quatuor generibus, scilicet substantia, quantitate, qualitate, et ubi. Sed motus secundum quod est forma moventis a movente procedens in id quod movetur, est qualitas secundum quam quale dicitur movens: et hoc modo dicitur hic, quod motus est qualitas : et hic est motus logice sumptus. Sic enim quies est status in forma moventis, quod est quale esse secundum motum et moventis formam.

Sed tunc quaeret fortasse aliquis, secundum quam speciem qualitatis motus sit qualitas ? Non enim potest esse forma vel circa aliquid constans figura. Nec po- test esse passio vel passibilis qualitas inferens vel illata, sicut cuilibet patet. Nec potest esse naturalis potentia vel impotentia, quia haec in substantialibus est radicata. Relinquitur igitur quod sit habitus vel dispositio. Et hoc quidem est verum, maxime secundum quod motus est actus perfecti, et perfectus est habitus : secundum autem quod est actus imperfecti et imperfectus, dispositio disponens et promovens ad habitum qui est actus perfectus.