DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT IX.

De intellectu assimilativa, et qualiter anima perficitur in illo ?

Dicamus autem nunc de intellectu quem antiquissimi Philosophorum assilativum sive assimilantem vocant, et in hoc etiam animae perfectionem declaremus : haec autem oritur ex omnibus intellectibus inductis.

Est autem intellectus assimilativus, in quo homo quantum possibile sive fas est proportionabiliter surgit ad intellectum divinum, qui est lumen et causa omnium. Fit autem hoc cum per omnia in effectu factus intellectus perfecte adeptus est seipsum et lumen agentis, et ex omnium luminibus et notitia sui extendit se in luminibus intelligentiarum ascendens gradatim ad intellectum simplicem divinum : devenit ergo ex lumine sui agentis in lumen intelligentiae, et ex illo extendit se ad intellectum Dei.

Hoc autem quomodo fiat sic est intelligendum. Oportet enim scire, quod lumen causae primae generaliter loquendo, sui quatuor habet manifestationes narrabile per nomen et diffinitionem. Unus autem inferior est, quo manifestatur inferiorum rerum terminatum ad terminos essentiales uniuscujusque rei. Secundus est, quo manifestatur in imagine sua quae est intellectus potentialis, quae potentia est omnia illa quae abstractionis vel potius separatum esse habent in lumine. Tertius autem est, quo manifestatur in lumine agentis universaliter in ordine minoris mundi. Illi enim conjungitur, non sicut lumen tenebris vel privationi vel potentiae, sed potius sicut lumen lumini inferioris ordinis : et secundum quod plus conjungitur et limpidius ea ponens in intellectum possibilem : et haec est irradiatio de qua multum locuti sunt Philosophi, et ordinaverunt propter illam supplicationes et orationes. Quartus autem modus manifestationis est, quo manifestatur in ampliatione luminis sui intelligentiis moventibus orbes, licet e converso melius dicatur : quia lumen inferius secundum dicta Philosophorum applicatur superiori. Superius autem non applicatur inferiori, eo quod est simplex et uno modo se habet ad ipsum : unde applicatio quae plus et minus fit, potius inferiorum et non superiorum est. Quod enim intellectus lumini suo applicentur, patet per motum quem faciunt : quia nullatenus moverent orbes nisi tales fierent ad lumen primae causae applicationes : hoc autem logum est hic demonstrare : sed a prima philosophia hoc hic supponatur. Hic tamen intellectus intelligentiarum universaliter activus est, et agit omnes formas sui ordinis in materiam suae sphaerae subjectam. Intellectus autem agens in animam et in suo ordine est universaliter agens, sicut jam ante determinatum est : sed possibilis activus non est, sed. factus in effectu per agentem : ille autem qui est in rebus, non est nisi actus, et non agens secundum esse intellectualitatis.

Anima igitur humana concipiendo lumen cui applicatur intellectus agens in ipsa illustratus, applicatur lumen intelligentiarum, et amplius clarescit in illo : et sicut dicit Alfarabius, in ipso efficitur sicut stellae caeli, et intellectus huic lumini beate et pure permixtus, peritissimus efficitur astrorum, et prognosticationuni quae sunt in astris. Et ideo dicit Ptolemaeus, quod " scientia astrorum facit hominem pulchritudinem coelestem amare. " In illo autem lumine confortatus consurgit intellectus in lumen divinum, quod nomen non habet et inenarrabile est: quia proprio nomine non innotescit : sed ut recipitur, innotescit : et primum in quo recipitur, est intelligentia quae est primum causatum : et cum enarratur, nomine illius enarratur et non nomine proprio, sed nomine sui causati. Et ideo dixit Hermes " Deum deorum non proprie percipi nomine proprio, sed vix mente attingitur ab his qui a corpore per longum studium separantur : " jungitur igitur illi ultimo et lumini suo, et mixtus illi lumini aliquid participat divinitatis. Propter quod dicit Avicenna, quod aliquando illi lumini vere permixtus intellectus futura praeordinat et praedicit, et quasi Deus quidem esse perhibetur. Iste igitur est intellectus assimilativus.

Et attende, quod in omnibus his intellectibus possibilis est quasi fundamentum et primus : lumen autem agentis in ipso est dispositio et quasi stramentum ad intellectum principiorum, et intellectus principiorum est stramentum ad intellectum qui dicitur in effectu, et intellectus in effectu est stramentum ad intellectum adeptum, praecipue in quo adipiscitur anima notitiam suiipsius, et iste intellectus adeptus ad intellectum assimilativum, qui per gradus applicationis lu-

minis inferioris ad lumen superius ascendit usque ad lumen intellectus divini, et in illo stat sicut in fine : et ideo cum omnes homines natura scire desiderant, finis desiderii est stare in intellectu divino : quia ultra illum non ascendit aliquis nec ascendere potest.

Hic autem hoc notandum, quod cuicumque superiorum intellectuum intellectus applicatur humanus, qui est una de formis mundi, a lumine istius influunt in ipsum formae et species sui ordinis : et ideo quaedam notitia illius ordinis efficitur in ipso per analogiam cujus potest illa recipere. Et quia omne quod fit in aliquo, fit in eo secundum potestatem suscipientis ipsum : et ideo tales intellectus denuntiant subtilius de ordine illo, vel ut semper, vel ut frequenter, ita quod a quibusdam prophetizare putantur. Qui autem simplici primo et divino intellectui conjunctus est, divinus est et optimus in scientiis et virtutibus, ita quod. sicut dixit Homerus, " non videbitur viri mortalis filius esse, sed Dei. " Et ideo dicit Hermes Trismegistus in libro de Natura Dei deorum, quod " homo nexus est Dei et mundi : " quia per hujusmodi intellectum conjungitur Deo, et stramentum hujus intellectus sunt alii intellectus de quibus diximus, qui quidem in quinque sunt per modos applicationum et assimilationum diversarum,et intellectus adepti modos, et ejus qui est in effectu : sed tamen in genere sunt quinque, possibilis videlicet, et formalis et principiorum, et ille qui in effectu, et adeptus, et assimilativus et divinus. His ergo intelligibilibus et intellectibus, ut breviter dicatur, perficitur anima. De omnibus autem his subtilius determinatur in philosophia prima.