DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT II.

Utrum universale sit in solo intellectu, an etiam in re extra ?

Utrum autem universale in solis nudis purisque intellectibus sit, aut etiam in rebus., Porphyrius dicit esse altissimum negotium et magna egens inquisitione : et licet hoc ad metaphysicum spectet, tamen hic de hoc oportet fieri mentionem propter doctrinae faciliorem modum. Cum autem omne quod in rebus est, unum solum sit et proprium, videbitur universale quod est in multis et de multis, non esse in rebus aliquid, praecipue cum Aristoteles tradat in prima philosophia, quod idem est esse universalis et particularis, et principia omnium rerum, quae sunt principia essendi, sunt particularia et non universalia, quemadmodum dicit Plato.

Amplius autem universale simplex est et purum a materia et materiae appendiciis separatum : in eo autem quod est hujusmodi, non recipit ipsum materia. Cum ergo necessarium sit in aliquo esse, cum sit simplex forma, oportet quod secundum hoc esse sit in anima : et sic universale in eo quod est universale, non est nisi in anima.

Amplius si universale esset in re, oporteret quod idem esset rei illi in qua est : quia aliter falsa esset praedicatio illius, cum diceretur, Socrates est homo, vel Socrates est animal : homo igitur vel animal praedicatum de Socrate idem est Socrati. Eadem ratione praedicatum de Platone, est idem Platoni. Sed quaecumque uni et idem sunt eadem, ipsa sunt eadem, sequeretur ex hoc quod Socrates et Plato essent idem : aut oportet dicere, quod homo et animal essent aliud et aliud universale praedicta de Socrate et Platone, quod est falsum, cum Porphyrius dicat, quod participatione speciei plures homines sunt unus homo : et Aristoteles dicat, quod isosceles et isopleurus sunt plures trianguli et una figura. Ex omnibus autem hujusmodi inconvenientibus concluditur, quod universale non est in re, sed in ratione. Propter quod etiam Joannes Damascenus dicit, quod " in talibus commune ratione et non in re consideratur. "

Amplius individuatur forma per materiam : forma autem individuata dat esse individuo : sic igitur et forma efficitur propria et materia : nihil ergo formae et materiae quod est in uno individuo, est in pluribus simul sumptis : ergo universale nihil est rei, sive secundum formam, sive secundum materiam accipiatur, cum ipsum sit in possibilibus simul sumptis. In hoc etiam consentiunt Peripatetici fere omnes, Avicenna videlicet, et Algazel, et Averroes, et Abubacher, et alii quamplures.

Sed quidam non mediocris auctoritatis viri inter Latinos quibus ista sententia non placuit, asserunt universale secundum aliquid esse in rebus. Si enim in re non esset, de re vere non praedicaretur, praecipue cum haec sit natura universalis, quod in quolibet suorum particularium est totum.

Adliud autem res nulla intelligitur nisi per id quod vere est forma rei. Cum ergo universale sit quod intelligitur, oportet quod sit vere forma rei : et sic est aliquid in rebus.

Amplius autem nihil est verius in rebus, quam id quod est totum et unum in multis, et de multis : non enim amittit rationem essendi in rebus per hoc quod est in multis : per hoc autem quod est de multis, habet quod est in eis vera eorum essentia existens substantialis vel accidentalis : oportet ergo quod universale sit vere in rebus, cum ipsum sit unum in multis et de multis.

c- Nos autem in ista difficultate mediam viam ambulantes, dicimus essentiam uniuscujusque rei dupliciter esse considerandam. Uno modo videlicet prout est natura diversa a natura materiae, sive ejus in quo est quodcumque sit illud. Et alio modo prout est in materia, sive in eo in quo est individuata per hoc quod est in ipso. Et primo quidem modo adhuc dupliciter consideratur. Uno quidem modo prout est essentia quaedam absoluta in seipsa, et sic vocatur essentia, et est unum quid in se existens, nec habet esse nisi talis essentiae, et sic est una sola. Alio modo ut ei convenit communicabilitas secundum aptitudinem : et hoc accidit ei ex hoc quod est essentia apta dare multis esse, etiamsi numquam det illud, et sic proprie vocatur universale : omnis enim essentia communicabilis multis, universale est, etiamsi actu numquam dat esse nisi uni soli, sicut sol, et luna, et Jupiter, et hujusmodi: formae enim substantiales talium communicabiles sunt : et quod non communicantur actu, con- tingit ex hoc quod tota materia cui illa forma communicabilis est, jam continetur sub forma, sicut in Coelo et Mundo est determinatum. Per hanc igitur aptitudinem universale est in re extra, sed secundum actum existendi in multis non est nisi in intellectu : et ideo dixerunt Peripatetici quod universale non est nisi in intellectu, referentes hoc ad universale quod est in multis et de multis secundum actum existendi, et non secundum aptitudinem solam.

Prout autem jam participatur ab eo in quo est, adhuc duplicem habet considerationem. Unam quidem prout est finis generationis vel compositionis substantiae desideratae a materia vel eo in quo est cui dat esse et perfectionem, et sic vocatur actus, et est particularis et determinata. Secundo autem modo prout ipsa est totum esse rei, et sic vocatur quidditas, et sic iterum est determinata particularizata et propria.

Nec est putandum inconveniens, quod forma dicitur totum esse rei : quia materia nihil est de esse rei, nec intenditur a natura: quia si esse posset forma in operatione sine ipsa, numquam induceretur in materiam : sed quia hoc esse non potest, ideo requiritur materia non ad esse, sed ad ipsius esse determinationem. Hoc ergo ultimo considerata forma praedicatur de re cujus est forma, et sic separata per intellectum est universale in intellectu : et ideo aptitudo suae communicabilitatis reducitur ad actum in intellectu separante ipsum ab individuantibus.