DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT V.

De conputatione erroris Platonis circa determinata.

Adhuc autem oportet mentionem facere de philosophia Platonis, qui apud omnem facultatem hujusmodi solvendam triplex distinguit universale. Unum quidem ante rem quod est causa formalis praehabens virtute totum esse separatum et perpetuum ante rem existens : quia cum sit causa, oportet quod sit ante rem : et cum transmutatio et generatio et corruptio non sint nisi in subjecta materia, erit illud ante omnia hujusmodi : et ideo est ingenerabile et perpetuum, et cum hoc dat totum esse materiae, et est esse individuorum, sicut sigillum dat cerae figuram : figura autem erit praehabens totum esse et virtutem rei : hoc ergo universale dixit esse separatum et mathematicum existens secundum seipsum et esse principium scientiae et generationis causam formalem in omnibus generatis et extra generata manere, sicut paradigma ligneum ad quo d fiunt calcei manet extra coria, cum tamen ad ipsum formetur omnis calceus : et quia hoc perpetuum est, dixit esse principium scientiae : et quia immateriale est, dixit esse semper et ubique in omnibus animalibus idem. Secundum autem universale dixit tantum in re, et hoc esse formam impressam rebus ex primo universali : et ex quo formae rerum egrediuntur, sicut ex quodam etymagio, hoc est, sigillo : hoc autem secundum dicit subjacere motui et mutationi propter materiam in qua est. Tertium a utem dixit esse post rem, quod est per considerationem acceptum a rebus : et per hoc dixit non quidem rem sciri, sed sciri in propria natura et per applicationem formae ad particulaiitia eam et individuantia.

Aristoteles autem contradictum illud multis rationibus disputavit ostendens, sicut et verum est, principia rerum proxima particularium esse particularia, et corruptibilium corruptibilia, de quibus non est praesentis speculationis disserere. Sed hoc quod est ad propositum, est hoc, quod si esse et essentiae rerum perpetuae et incorruptibiles sunt tales, ut dixit, tunc illae nihil omnino sunt de esse rerum naturaliter existentium, neque res cognoscuntur nisi per principia quae sunt de esse ipsorum : igitur per universalia praeexistentia et praehabentia esse rerum nulla res cognoscitur : et sic inutiles sunt ad scientias rerum.

Adhuc autem et secundum hoc false universale praedicaretur de pluribus unum existens : quia secundum quod appropriatum est, non convenit pluribus : primum autem est nihil de esse rerum : et ideo ipsum praedicari de re aliqua non potest. Propter quod absque dubio inconvenien-

tissima est philosophia Platonis in hac parte.

Adhuc autem naturalia differunt a mathematicis in hoc quod ipsa per rationem diffinitivam concepta sunt cum materia

mobili, et sensibili : qualiter ergo potest fingi, quod talia existant separata?

Adhuc autem si essent separata, quid faceret ea tangere materiam et causare esse naturale in ipsa ? Etyniagium enim quod ponit, non tangit ceram ad sigillan- dum nisi aliquo movente. Quid autem movens sit hujusmodi formas separatas, impossibile est dicere, etiamsi fingere velit aliquis.

Haec igitur dicta sunt de natura et essentia intelligibilis.

TBACTATUS III

DE COMPARATIONE INTELLECTUS AD INTELLIGIBILE,