DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT I.

Unde habet forma, quod sit in anima intellectuali ?

Post haec autem de perfectione animae intellectualis videtur esse agendum. Ex perfectione namque natura cognoscitur intellectus. Non est autem nostra intentio agere de felicitate, quae est ultima

perfectio intellectus animae, sed potius de gradibus perfectionis intellectus, et ostendere qualiter seipsum intellectus invenit, et intelligentiam primam, si recta via procedat in accipiendo perfectiones ipsius. Oportet autem nos inchoare a formis perficientibus intellectum, et per illas ostendere qualis perfectio intellectus sit.

Dicimus ergo supponentes ex his quae in ultima parte primae philosophiae demonstrantur, omnes formas ab intelligentia prima universaliter materiam ambiente dari materiae : et ex hoc omnem formam quae in materia est, esse mediam inter duo, intelligentiam videlicet a qua fluit sicut formae artificiatorum ex intellectu artificis, et materiam in qua est per esse quod dat materiae. Intelligentia autem quae indivisibilis est et simplex substantia et essentia, cum ipsa sit causa prima, est indivisibilis forma et simplex, et non una forma post aliam, nec est determinata ad esse hoc vel illud

in individuo : nec etiam prout est in intellectu primae causae comitatur oppositio et diversitas et temporalitas et compositio et materialitas et hujusmodi. In materia autem est secundum esse divisibile successivum materiale, et comitatur eam compositio et diversitas et compositio et divisio per numerum vel per naturam materiae, et hujusmodi multa, sicut in libro de Natura animae nos ostendimus.

Quaeramus igitur, cum forma habeat fieri in anima intellectuali, utrum haec habeat ab eo quod fluit ab intelligentia, aut ab eo quod habet esse a materia? Constat autem cum nihil materialium comitetur formam secundum quod est in anima, sed potius habeat multas illarum proprietatum et conditionum quae comitantur eam in intellectu intelligentiae, quod ex hoc quod est notitia quaedam intelligentiae habet fieri in anima.

Et hoc maxime patet triplici ratione : quarum quidem una jam inducta est : quoniam nos scimus formas in intellectu animae sequi proprietates et conditiones intelligentiae et non materiae. Secunda autem ratio, quae formalior est : quia nos scimus ex his quae in libro de Anima determinata sunt, quia forma non fit in anima nisi per hoc quod separatur a materia, et liberatur a materiae conditionibus. Materiae autem conditiones sunt ea quae sequuntur prout est in esse materiali, et haec sunt differentia loci et temporis, et oppositio, et compositio, et hujusmodi : liberari autem formam ab hujusmodi casibus est accipere eam prout est in lumine intelligentiae. Patet ergo ab origine unde fluit forma, et haec habet quod sit in intellectu animae. Tertia ratio quae efficacissima est, haec est, quod ex quo forma in potentia est in anima et non in effectu, non efficitur in anima nisi actu alicujus agentis. Cum ergo hoc agens non sit aliquod eorum quae sunt in materia, sed potius lumen intelligentiae, non efficitur anima recipiens formam nisi per lumen intelligen- tiae. Quod autem forma sit in simplici intelligentiae lumine, non habet a materia : quia antequam fuisset in materia, fuit in lumine : igitur quod forma efficiatur in anima, non habet a materia, sed. ab intelligentia : et hoc quidem est necessarium : quoniam sicut color non habet a colorato corpore quod efficitur in visu, sed ab actu lucidi quod secundum effectum est lucidum : ita forma non habet a materia quod efficiatur in anima, sed ab actu intelligentiae agentis, qui secundum effectum intelligentia agens est. Et in hoc deprehenditur error dicentium formam esse in anima secundum esse individuum : quoniam illa individuum habet a materia, et non a lumine intelligentiae in quo est forma secundum suae originis naturalitatem : et sicut ad esse in materia indiget generantibus et alterantibus quae tangunt cum transmutant materiam : ita ad esse in anima non indiget nisi lumine intelligentiae agentis, quod Siuit in animam, et esse intellectuale formarum generat in anima. Haec autem primi Philosophi est determinare.