DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT II.

In hoc demonstratur, quod omne cognitivum animalium causatum est ex alio quodam cognitivo .

Dicamus ergo omnem naturam quae habet potentiam aliquid cognoscendi, aut a seipsa virtutem cognitionis habere, aut ab aliqua alia natura quae est ante ipsam. Constat autem quod non habet a seipsa : sic enim esset principium cognitionis in omnibus aliis, et esset sua virtus cognitiva non imperfecta, sed perfecta : neque esset passiva, sed. activa : quae omnia non convenire animabus animalium, clarum est per ea quae in libro de Anima, declarata sunt.

Si quis autem forte diceret, quod ani-

ma animalium habet a seipsa virtutem cognitivam, eo quod in natura sua est cognitiva ejus potestas : sicut triangulus a seipso habet habere tres angulos, etc, et propter hoc non est principium causans in aliis aliquid. Dicemus quod a seipso habere dicitur duobus modis. Uno quidem modo secundum causam efficientem., et alio modo secundum causam formalem. Nos autem hic quaerimus de cognitivo a seipso secundum utramque causam, sicut in physicis primum movens est motivum a seipso : tum quia ante se non habet causam sui motus efficientem : tum quia a natura et essentia sua est movens : propter quod etiam omne quod movet, motivam virtutem habet ab ipso, et est sua virtus motiva fontaliter influens omnes virtutes motivas in omnibus aliis moventibus. Sic enim quaerendo utrum, anima animalium cognitiva sit a seipsa, et sequuntur quae praeinducta sunt. Cum enim omne creatum a nobiliori necessario deficiat a causa prima, defectus cognitionis qui est in virtute cognitiva animae animalium, ostendit quod non solum ab alio quodam habet vim cognoscitivam, sed etiam quod multum distat ab illo quod est prima causa et fons cognitionis. Oportet ergo dici, quod habeat ab alio quodam quod est primum et perfecte cognitivum omnium. Si enim ab alio non primo et perfecte diceretur habere, de illo esset eadem quaestio, et abiret hoc in infinitum, aut stabitur in primum et perfectum cognitivum.

Amplius omne cognitivum animalium mortalium, cum omni cognitivo mortalium est idem genere : aut si diceretur per prius et posterius, hoc tamen est per respectum ad unum. Quaecumque autem talem habent generis vel naturae convenientiam et unitatem, ab uno aliquo exeunt quod est causa convenientiae illius in omnibus. Oportet igitur cognitivum animalium ab uno alio cognitivo primo causatum esse secundum efficientem causam, simul et formalem.

Si autem quis dicat, quod hoc non concluditur nisi de causatis univoce, sicut homo generat hominem : cognitiva autem non habent univocam causam in genere, sed aequivocam. Convincemus adversarium veritatis per hoc quod omne aequivocum ad aliquod reducitur univocum, quod est ante ipsum. Hic ergo generans erit aequivocum, quod, ut dicit, habet aliquod univocum ante se, quod est prima causa hujus : et sic redibit idem quod conclusum est prius.

Amplius in omnibus ita esse videmus, quod quandocumque inveniuntur aliquae virtutes et formae in pluribus, et in quibusdam earum sunt imperfectae, in quibusdam autem perfectae, imperfecta causata sunt a perfectis, et imperfectio venit ex diversitate et imperfectione materiae. Sic ergo oportet quod, sic se habeat et in cognitivis naturis. Natura igitur qua cognitiva sunt alia animalia, erit ab aliqua prima natura cognitiva et perfecta.

Haec autem disputatio tota trahitur ex epistola quadam Aristotelis quam scripsit de universitatis principio, cujus mentionem in Metaphysica facit Avicenna. Dicit autem Eustratius super sexto Ethicae Aristotelis, omnem cognitionem animalium fluere a prima causa cognitiva.