DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT III.

De diversitate intellectuum tam secundum se, quam secundum intelligibilia, quam etiam secundum facultatem intelligentium accepta.

Est autem intellectus diversitas quam multi Philosophorum posuerunt quantum ad ipsas partes animae, quod est intellectus possibilis et intellectus agens, de quibus in libro de Anima dictum est. Tertius autem est, qui est formalis intellectus, quando scilicet forma sciti vel operandi per lucem intellectus est apud animam : et hoc dividitur in practicum et speculativum, de quibus etiam in tertio de Anima est expeditum. Hic enim formalis dividitur in intellectum simplicem et compositum. Et simplex quidem intelligentia incomplexorum : componitur autem intelligentia complexorum, aut per modum enuntiationis, aut etiam per modum syllogismi vel alterius speciei argumentationis. Et ille quidem qui compositus vocatur, dividitur in intellectum qui vocatur principiorum, qui secundum aliquid innatus est nobis, eo quod, principia non ab alio principio accipimus, sed per scientiam terminorum, qui mox innascuntur nobis : et intellectum ex aliis acquisitum, qui apud Philosophos vocatur adeptus, eo quod est acquisitus per inventionem vel doctrinam et studium. Et ratio divisionum istarum ex istis patet nominibus.

Secundum autem facultatem naturae intellectualis quae est in hominibus, causatur quaedam intellectus divisio, de qua quidam Philosophi faciunt mentionem, et praecipue Aristoteles et Avicenna, et quidam alii sequentes eos. Est enim quidam intellectus plus continuo et tempori, hoc est, imaginationi et sensui immixtus : quidam autem plus separatus : quidam vero medio modo : quidam vero et vires imaginandi et aliquid accipiendi per sensus non habens. Et primus quidem est obscurus nihil accipiens nisi cum labore : et si docetur aliquid, oportet quod fiat per exempla sensibilia : et tales sunt aut impossibiles ad intellectum per se manifestorum et divinorum quae in prima philosophia traduntur, et vocantur illi mali ingenii existentes a vulgo.

Secundi autem quasi per se aut ex parva doctrina nati sunt intelligere omnia quia a gentem non habent tamquam potentiam animae, vel quasi efficientem per abstractionem intelligibilia in anima, sed habent eum quasi pro forma, per quam anima intellectualis cuncta operatur : quia in libro de Anima, felicitatem esse diximus, ad quam intendit pervenire omnis Philosophus, et haec vocatur intellectus sanctus sive mundus ab Avicenna. Ab Aristotele autem dicitur intellectus divinus, et hic intellectus de studio ad levi prophetias accipit illuminationem, et ad somniorum verissimam interpretationem.

Medius autem est, qui juvatur doctrina faciliter ad intelligendum tam prophetica quam divina. Sed tertius juvari non potest aliqua ratione : quia neque separatus est, neque habet instrumenta quibus juvetur per operationem animae sensibilis : et hoc aliquando est ex vitio complexionis, sicut in morionibus : aliquando autem consuetudine non attollendi ultra sensibilium acceptionem, sicut est in his qui vocantur idiotae. Ex his patet qualiter qui longo tempore studuerunt circa particularia, sicut circa actus humanos, sicut student bi qui legibus intendunt, et in his ipsis causas et rationes non quaerunt, inhabiles efficiuntur ad.philosophiam.

In tantum ergo dictum sit de natura intellectus, et de natura intelligibilis, et

de comparatione unius ad alterum, et distinctione utriusque. Et sic est finis primi libri.