DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT IV.

De falsitate opinionis dicentis omnem formam esse ubique et semper.

Licet autem haec via sit rationabilior, tamen non placet aliquibus ita dicere, sed dicunt omnem formam, sive sit substantialis, sive accidentalis, de se esse communem : et quia in materia non est nisi per accidens, sicut diximus prius, eo quod materia non intenditur ad esse, sed formae est totum esse rei, ideo dicunt quod omnis forma de se est ubique et semper: non arctatur enim in loco aliquid esse nisi per contrarietatem materiae, nec restringitur ad nunc nisi per ipsam materiam, contrarietate determinatam : ea enim quae sunt extra contrarietatem et motum, sunt supra tempus et differentias temporis.

Dicunt etiam, quod cum essentia formalis de se sit ubique et semper, et per accidens sit in materia, verius est ubique et semper quam hic et nunc : et verius est ubi est secundum esse formalius, quam ubi est secundum esse materialius quod diminuit suum esse et coarctat potentiam communicationis ejus : et ex hoc sequitur, quod verius est in intellectu quam in materia.

Et isti dicunt, quod si aliquae formae sunt separatae, sicut intellectus, quod illae sunt ubicumque operantur, et possunt esse in pluribus simul.

Et ex. primo concludunt, quod unum universale sit quod in omnibus animabus intellectum, et in omnibus suis particularibus existens : et sic concedunt unam numero scientiam esse in omnibus animabus, sed diversas confirmationes istius scientiae dicunt esse ad homines propter diversitatem imaginationis ex qua accipit intellectus, sicut in tertio de Anima determinatum est.

Ex secundo autem concludunt causam vaticinationis quam ponunt necromantici et augures, qua de causa videlicet unus fascinet alium, et impedit operationes animales in ipso. Habent autem rationes primae suae positionis : unam quidem potissimam quam diximus, et alias quas in libro de Anima posuimus.

Et quia longum est omnibus talibus immorari, videtur nobis sine praejudicio melioris sententiae dicendum, quod haec opinio falsitati obnoxia est : quia esse verum et ratum in natura est illud quod dat formam materiae particulari : esse autem formale non est nisi secundum aptitudinem in essentia formae et secundum actum, nisi secundum intellectu m separantem, ut diximus : et ideo verissime loquendo, essentia formae non est nisi secundum aptitudinem ubique et semper et non in actu. Et quod dicit verius esse rem ubi est secundum se quam ubi est per accidens, dicendum quod hoc esset verum si ubique et semper esse conveniret ei secundum actum : hoc autem non est verum : et ideo non sequitur illud quod concludunt, quod esse secundum

aptitudinem est esse secundum quid et potentiale : esse autem in materia est esse veram et perfectum et secundum actum. Et cum dicitur, quod hoc accidit formae, dicendum quod hoc accidens non facit per accidens esse ipsum esse quod est actus materiae et compositi a forma : hoc enim est substantiale et verum : sed per accidens dicitur ibidem, quod est gratia alterius, et non propter seipsum convenire : quia hoc verum est, quod esse in materia non convenit formae et essentiae gratia sui et propter seipsam.