DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT II.

De diversitate intelligibilium in genere,

Est autem in intelligibilibus diversitas quae est in coloribus comparatis ad. visum. Propter multam enim victoriam et permixtionem perspicui clari in corporibus terminatis, videmus quosdam colores in luminis adventu effici scintillantes et spargentes lumen ad illuminationem aliorum: et aliquando si vere in toto sit perspicuum corpus coloratum, si lumen superveniat, illi colores colorant alia corpora sibi opposita, sicut videmus in vitro colorato, per quod lumen veniens secum trahit colorem vitri, et ponit eum super corpus cui per vitrum incidit lumen. Quaedam autem sunt ita vincentia in puritate diaphani, quod adeo radiantia efficiuntur, quod vincunt harmoniam oculi, et videri sine magna difficultate non possunt.Quaedam autem sunt spargentia tantum luminis et diaphani, quod vix discerni possunt visu propter parvitatem suae compositio- nis ex perspicuo, cujus proprius actus est lumen.

Similiter autem est in intelligibilibus : quoniam formae illorum per hoc quod sunt simplices et universales, et nihil de privatione materiae immixtum habentes, sunt intellectus quidam sicut colores clari sunt luminis quidem : secundum autem quod sunt magis secundum naturam priora et universaliora et simpliciora, sicut sunt intelligibiliora et lucem intelligibilitatis aliis conferentia, sicut dignitates. Quaedam autem luce sua nostrum intellectum qui cum continuo et tempore est, vincenda sunt, sicut sunt manifestissima in natura quae se habent ad nostrum intellectum, sicut lumen solis vel fortissime scintillantis coloris ad oculos noctuae vel vespertilionis. Quaedam autem non manifestantur nisi lumine alieno, sicut ea quae ex primis et veris accipiunt fidem. Quaedam autem ex nimia permixtione cum privatione, perfecto intellectu comprehendi non possunt, sicut motus, tempus, et materia prima.

Ex his clarum est, quod theologica maxime manifesta parum intelliguntur, et mathematica maxime intelliguntur, et physica certum et firmum raro habent intellectum. Hoc enim contingit ideo, quod divina sua luce nostrum vincunt intellectum et reverterant: mathematica autem intellectui nostro proportionata in se, et intellectui et lumini intellectus permixta sunt : physica autem propter privationem et materiam et motum, ab intellectualitate cadunt : hinc est, quod divina sunt super intellectum, mathematica in intellectu, et physica sub intellectu esse dicuntur.

Ulterius autem est advertere ex. dictis, qualiter habitus principiorum dicitur esse intellectus et habitus conclusionis scientia, et ipse decursus ex principiis in conclusionem dicitur ratiocinatio : quoniam plurimum intellectus lucis et formae habent principia, propter quod a forma intellectus nominantur : sed minimum et quasi per aliud medium de lumine in-

tellectus habet conclusio, propter quod aliud sortitur vocabulum, et dicitur scientia quae semper est effecta secundum quod est scientia, et numquam causans lumen in aliquo alio nisi ut principium accipiatur. Ratiocinatio autem dicit collationem, et quasi directionem per se lucentis super alterum : et ideo tali nomine censetur ipse decursus principiorum in conclusiones.

Ulterius autem ex his adverte, quod quaedam, in quibus quasi eclipsatur lumen intellectus ab interpositione obscuritatis materiae et privationis, et venit supra ea lumen umbrosum et obscurum, sicut est in his quae probabilia esse dicuntur tantum, sed omnino occumbit in his quae tantum sunt sensibilia, sicut in primo hujus scientiae libro determinatum est. Et ex hoc adverte quare in probabilibus sunt argumentationes imperfectae et conclusiones acceptae cum formidine : probabilia enim, neque sunt prima et vera quae luce intelligentiae sunt plena, neque ex veris sumunt fidem, sed. sunt quae communiter inveniuntur extrinsecus in rebus, in quibus est quasi quaedam resultatio luminis intellectualis cum multa umbra causata a materia et privatione : et ideo universales in talibus non sunt verae, aut non sunt immobilis veritatis : et cum omnis perfectio argumentationis et certitudo sit ab universali et immobili veritate, oportet in talibus et argumentationes imperfectas esse et incertas : quare nec bene concludunt, nec conclusio erit accepta sine magna formidine contradictionis. De opinione autem et dubitatione et ambiguo diximus in aliis libris : adhuc locus erit de eis aliquid dicendi in philosophia prima.