DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT VI.

Utrum intellectualitas animae sit materia, vel ex fluxu a causa prima?

Facile autem nobis est determinare de natura intellectualis animae : quoniam naturam habet hanc ex hoc quod est processio a causa prima, emanans autem non usque ad permixtionem materiae : et ideo adhuc a quibusdam sapientibus nostrae legis imago Dei dicitur. Ex hujus enim assimilatione causae primae habet intellectum universaliter agentem, qui sicut lux est separata, sicut in tertio de Anima convenienter est ostensum. Ex hoc tamen quod haec natura appropriatur corpori organico physico, natura sua intellectualis parum mergitur, et ideo habet intellectum possibilem accipientem ab imaginatione et sensu : et cum natura haec separata et non mersa in materiam secundum se, oportet quod sit universalis : et ideo est anima universaliter omnium cognitiva intellectualiter, et non quorumdam solum : quia quaedam non efficiuntur determinata nisi per materiam : intellectum autem diximus esse separatum. Cognitiva autem sensibilis quae est actus organi materialis, non est acceptiva nisi quorumdam, sicut satis in libro de Anima est determinatum.

Ex quo constat mentitum esse eum qui scripsit librum Fontis vitae , ''quem quidem de materia et forma vocant : quia ipse videtur velle, quod ex .natura materiae habet intellectus potestatem omnia intelligendi. Dicit enim, quod materia prima est quae potentia est omnia : et quo plus determinatur formis, eo plus clauditur et determinatur potentia ejus : quoniam si addatur primae materiae haec forma quae est intellectualitas, tunc non est amplius in potentia ad intellectualitatem, sed ad omnia alia. Et si addatur ei forma sequens quae est corporeitas, tunc iterum determinatioris potentiae : et ideo tunc non erit in potentia ad intellectualia. Si autem corporeitati additur contrarietas, non erit in potentia tunc nisi ad ea quae in potestate sunt contrariorum : et haec sunt formae generabilium et corruptibilium.

Hoc enim dictum erroneum est et omnibus Peripateticis : nullo enim modo intellectus est potentia omnia sicut materia prima est potentia omnia : quia formae individuae secundum esse materiale non separatum sunt illae quae sunt potentia in materia . Formae autem quae potentia sunt in intellectu, sunt universales separatae ab individuantibus, et praecipue a materia, non hic et nunc, sed ubique et semper existentes.

Adhuc autem materia non facit formas esse in seipsa per aliquid quod sit ejusdem naturae et.generis cum materia. Intellectus autem habet aliquid sui, intellectum videlicet agentem, qui facit formas esse in anima intellectuali.

Adhuc antem intellectus qui potentia est omnia intelligibilia, se habet ad ea sicut tabula rasa : et hoc modo non habet se materia ad formas universales quae potentia sunt in ipsa. Amplius materia nihil horum intelligit quae potentia vel actu sunt in ipsa : intellectus autem in- telligit universa. Haec omnia hic breviter tanguntur : quia in libro de Anima ''haec intentione exquisita sunt et probata.

Unde licet nos in natura animae ponamus aliquid potentiale et aliquid quod est actus illius, non tamen possumus dicere, quod potentiale quod est in ipsa, materia prima sit : quia non habet proprietates ejus : sed multo congruentius dicitur, quod cum anima intellectualis esse nobile separatum retineat quod ex parte illa qua attingit continuum et tempus, efficitur possibilis : et ex parte qua omnimode manet separata, est activa et perfectiva ejusdem possibilitatis. Cujus congruum exemplum dicit Avicenna in flamma adhaerente aridis lignis cremabilibus. illa enim in ea parte qua) adhaeret lignis, est aliquantulum fumosa : in ea autem parte qua evolat in aerem purum a lignis distans, est plena luce illustrans aerem, et etiam partem fumosam ejusdem Hammae. Sic enim est de anima intellectuali : eo quod ipsa aliquo modo sit perfectio corporis, et tamen separata : et ideo ex parte qua inclinatur ad corporeas virtutes organorum quae sunt imaginatio. accipiens continuum, et sensus accipiens temporale et transmutabile, quasi fumosa est, et efficitur in potentia intelligentia, et non in actu : sed ex parte separata est in actu lucis perfectae.

Haec autem dimittantur nunc : quia, ut diximus, in libro de Anima sunt pertracta : sed hoc est quod intelligitur ex dictis, quod essentia emanans a prima causa, plenam habet virtutem vitae et cognitionis et motus per hoc quod emanat ex ipsa quae est fons vitae et cognitionis et motus : et hoc essentialiter retinet nisi obumbretur per distantiam dissimilitudinis a causa prima, cum essentia prima quae dat esse rationalibus et intellectualibus, non abierit in dissimilitudine lon-

gissima : ideo erit vitae et cognitionis principium et motus in omnibus : et hoc est principale quod hic intendimus distinguere vel investigare.