DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT I.

Quod nihil intelligitur nisi universale

Post hoc de intelligibili videtur esse dicendum. Est autem sententia fere omnium, quod solum universale sit intelligibile : eo quod tam Aristoteles quam Boetius et Averroes attestantur, quod universale est dum intelligitur, singulare autem dum sentitur : cujus potissimam assignant rationem eam, quae communiter promulgata est, quod intellectus accipit nudatum et spoliatum a materia et a materiae appendiciis. Cum ergo cum suis appendiciis sit id quod individuat formas, erit sic nudatum ab individuantibus : et sic relinquitur quod sit universale objectum intellectus : et sic concorditer tradunt, quod sit universale objectum intellectus.

Amplius autem universale aut est in rebus, aut est in sensu, aut in intellectu, aut omnino nihil. Constat autem quod non sit in sensu. Cum autem nihil sit in rebus nisi secundum quod est singulare et proprium unicuique rei, constat quod universale non sit in rebus. Oportet igitur quod sit in intellectu.

Amplius traditum est ab Aristotele quod universale est ubique et semper, et quod est unum in multis et de multis : nulla autem rerum est ubique et semper : earum autem dico rerum quae sunt in rebus naturalibus vel artificialibus extra animam : oportet igitur quod est ubique et semper, in anima existere et non in rebus.

Amplius propria operatio intellectus agentis est abstrahere, non quidem a materia tantum, sed universaliter ad hoc particulari, cujus intentio est in anima sensibili. Hoc autem abstrahere nihil

aliud est quam accipere universale ex particulari : propter quod tradit Aristoteles quod multis experimentis acceptis una fit universalis acceptio quae est principium artis et scientiae. Relinquitur ergo proprium objectum intellectus esse universale.

Sed quidam hoc concedere nolunt asserentes, quod in quibusdam tanta invenitur simplicitas et immaterialitas, quod abstrahitur a materia et materiae appendiciis quae non habent, nequaquam possunt, sicut ipse intellectus intelligit se et intellectuales alias naturas quae non sunt tamen universales : in his ergo dicunt intellectum esse acceptivum particularium.

Amplius cum sola naturalia et mathematicalia secundum se sunt in materia et motu, divina autem omnino sine motu et materia sunt, nec tamen illa sunt universalia omnia, sed in ipsis est universale et particulare. Cum igitur, inquiunt illi, divina sola sint accepta in intellectu, oportet quod quaedam particularia in intellectu accipiantur. Ad hoc etiam inducunt, nos unamquamque rerum tunc vere intelligere et scire, sicut in libro de Physico auditu dictum est, quando cognoscimus causas et principia et elementa ipsius. Causae autem et principia et elementa rerum sunt particulariter constituentes res et particularia quaedam. Videtur ergo intellectus verius esse particularium, quam universalium. Alia autem quaedam his similia dicunt, qui negant solum universale esse intelligibile.

Nobis autem consentiendum videtur primae sententiae, quod videlicet solum intelligibile sit universale, et nullum particulare omnino : quia sic tradit concorditer tota secta Peripateticorum. Utrum autem universale sit in solo intellectu et non in rebus extra, posterius et in hoc eodem libello erit inquirendum : sed nunc dicimus nihil puro intellectu intelligi nisi universale : et sicut tradunt, causa est, quia intellectus cum sit sim- plex et purus, nihil ulli habens commune, et separatus ab omnibus, oportet quod objectum proportionatum habeat sibi : eo quod scire et intelligere non convenit ei nisi secundum potestatem et congruentiam ipsius, sicut fit passio in quolibet passivo : objecta enim non inferunt passiones nisi propriis passivis : ideo si particulare aliquam inferret passionem intellectui, oporteret eum habere congruentiam ad illud particulare in genere : et tunc non pateretur nisi, a rebus quae essent de genere illius particularis : quod esse non potest, sicut saepe diximus : et ideo denudatum a materia et appendiciis materiae est objectum, quod propriam infert intellectui possibili passionem.

Nec est verum quod dicit adversarius, in rebus particularibus tantam inveniri simplicitatem quantam, dicit : quia in omni re est universale ex parte formae communicabilis, et particulare ex parte substantiae illi formae quod incommunicabile est et uni soli conveniens : et quia principium communicabilitatis invenitur in omnibus rebus perfectis in natura praeter quam in causa prima, ideo dicit Boetius, quod " omnis res habet aliquid quod est, et aliquid quod hoc est, et omnis res est hoc et hoc. " Saepe autem diximus, quod abstractio quae est in intellectu, est a particulari, et non semper a materia secundum quod stricte sumitur materia quae est subjectum transmutationis et motus, sicut abstrahitur lignum ab hoc ligno, et intellectus ab hoc intellectu. Cum autem dico coelum, dico formam prout est universale : et cum dico hoc coelum, dico formam in hac materia particulatam et contractam. Haec autem abstractio in omnibus est, et intellectus intelligit se, sicut et alia intelligibilia, sicut in tertio de Anima determinatum est.

Ex his etiam manifestum et non solum materialia et mathematicalia esse separabilia, sed etiam divina omnia : aut quaedam sunt separabilia prout univer-

sale a particulari separat intellectus. Quod autem dicunt nos omnem rem intelligere et scire cum causas et principia cognoscimus, quae tamen particularia esse videntur, videtur considerandum esse quoad hoc quod secundum rei veritatem eadem sunt principia esse rei, et principia intelligendi et sciendi rem, sed non eodem modo accepta sunt causa scientiae et rei existentis in natura : quia universaliter accepta causant scientiam, et appropriata et particularizata ad aliquam rem, sunt principia rerum in natura. Hoc autem qualiter fiat, in sequentibus erit manifestum.