DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT VIII.

De intellectu adepto, qualiter in eo anima perficitur, et per studium invenit seipsum ?

Jam autem relinquitur ut de intellectu adepto per studium disseramus, qualiter et ipse est de hominis perfectione : hoc autem congruentius fit si ipsam perspiciamus nominis rationem. Sicut igitur in priori istius scientiae libro diximus, adeptus est qui acquiritur per studium. Adeptus igitur intellectus est, quando per studium aliquis verum et proprium suum adipiscitur intellectum, quasi totius laboris utilitatem et fructum.

Hoc autem qualiter fiat, sic est acci- piendum : sicut enim jam ante diximus, id quod est in potentia, non manifestatur, nec acquiritur, nisi per actum suum proprium : et per id quod in effectu efficitur, in parte quidem accipitur, quod partem possibilitatis ejus ponit in effectu, et plus et plus accipitur, quando plus et plus per multa ponitur in effectu : et totum autem accipitur, quando per omnia act quae in potentia est, penitus fuerit in effectu. Diximus autem in Phyeicis, quod intellectus possibilis unus et indivisus secundum potentiam existens, potentia est omnia intelligibilia : non ergo accipitur nisi per hoc quod efficiuntur ipsa intelligibilia in effectu, et totus adeptus et acceptus, quando in effectu positus est omnium intelligibilium quae ipse est in potentia : et sic adipiscitur homo suum proprium intellectum.

Et ideo dixit Plato, quod verissima philosophiae diffinitio est suiipsius cognitio : et dixit Alfarabius, quod anima posita est in corpore, ut seipsam inveniat et cognoscat : et hoc dicit Aristotelem dixisse : sed ubi dixit, ad me non pervenit. Demonstratio autem dicti vera est, quae nunc est inducta. Causa autem hujusmodi est, quod prima imago lucis primae causae quae conjuncta est continuo et tempori, est intellectus humanus : et ideo necesse est quod sit similitudo quaedam omnium quae fiunt per lumen primae causae, et ambiens omnia illa, et fit quorumdam receptaculum per hoc quod est imago causae primae, et quorumdam secundum quod est cum continuo et tempore, et in utrisque adipiscatur seipsam : hoc etiam quod omne verum consentaneum est intellectui, et falsum contrarium. Est enim mens humana ratio et similitudo quaedam veritatis primae quae est semen quoddam omnis veritatis : et ideo similis per aliquem modum omni vero, et dissonans a falso : et haec est

causa, quod intellectus semper verorum est : deceptio autem et falsitas ingeruntur phantasticae virtuti.

Scitur autem ex hoc quod contemplatio verorum admirabilium est summae delectationis et naturalissimum, et quod. in ea tota refloret natura hominis in quantum est homo, et praecipue contemplatione divinorum : eo quod secundum praedicta in illis maxime intellectus invenit se secundum naturam propriam, eo quod homo in quantum homo solus est intellectus. Hoc autem modo quo diximus in vero est et in bono. Est enim imago primi boni per idem quod est imago primi veri. Et ideo verum bonum quod est semper et ubique bonum et omni naturale bonum, est sibi connaturale bonum : et huic delectatur et gaudet ad ipsum, licet retrahatur a bono ut nunc per hoc quod continuo et tempori est conjunctus : et ex hoc tamen quod separatus est, nullius corporis actus, solus connaturale habet et verum simpliciter, et solus habet delectationes non habentes contrarium in corruptione boni et veri.

Quaereret autem fortasse aliquis, si intellectus possibilis in effectu efficitur per formam intelligibilem, et quod est in effectu, non est in potentia, qualiter in effectu existens ad unum, remanet secundum eumdem intellectum in potentia ad alterum intelligibile ? Sed ad hoc et hujusmodi omnia jam patet solutio per ante dicta : quoniam diximus quod oppositio et disparatio et diversitas et hujusmodi non consequuntur formas nisi per hoc quod sunt in materia : sed secundum quod sunt in lumine agentis, simplices sunt, indivisibiles, et unitae, eo quod sunt unum et idem in causa prima : et ideo in lumine suo sunt unitae sibi invicem non cedentes, nec se invicem excludentes : et praecipue quia non sunt in intellectu sicut in materia, vel subjecto proprie loquendo.

Ex his igitur patet qualiter per studium intellectus adipiscitur seipsum : et ex hoc patet verus intellectus ejus quod in septimo Physicorum diximus, quod intellectus accipiens scientiam et veritatem, non est alteratus et perfectus.