DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT II.

Quare formae fluunt ab intelligentia secundum quod ipsa forma mundi est ? Et ex hoc habetur quod fiunt in anima,

Si autem quaeratur qualiter intelligentia prima agens attingit animam, et qualiter attingit materiam in qua sunt formae ? Adhuc autem qualiter exeunt formae ab ipsa in animam ? Adhuc licet primi Philosophi sit determinare, tamen propter doctrinae facilitatem luc breviter transeundo dicimus, quod quaelibet intelligentia agens ambit lumine suo omne illud et totum, cui sicut materiae et sicut ei quod movetur, ab ipsa supponitur.

Et hujus quidem exemplum est in semine hominis. Id enim quod operatur in semine hominis, non potest esse natura, cum non unum unius formae et figurae operetur, sed valde diversa tam in similibus membris quam in dissimilibus et officialibus : operans enim in semine est anima, non ut est endelechia corporis, sed ut artifex qui est virtus formativa, qui est in spiritu qui inter viscositatem seminis continetur et ambit totam materiam corporis intra virtutem et lumen suum : et formae quas influit, non sunt in eo ut habitus quidam accidentaliter, imo sunt in eo hoc quod est ipse, qui licet unus sit in substantia, tamen multiplex est in virtute et sine medio aliquo a loco uno cordis fluit in omnia, et impri- mit formas et informat omnia instrumentaliter agentia sub ipso, quae sunt calidum et humidum et siccum et frigidum.

Sic oportet imaginari, quod virtus intelligentiae supponitur his quae movet, et ambit ea, et influit eis formas quae sunt hoc quod ipsa est et non acquisitae in ea, et continet omnia in lumine suo : quoniam sine medio conjungitur omnibus his in quae agit : et hoc lumen jungitur animae, et jungitur formis in anima existentibus, et sub actu hujus luminis formae movent animam, sicut sub actu lucis exterioris colores movent visum. Ab intelligentia autem prima descendunt hujusmodi formae, et quo magis ab ipsa, eo magis efficiuntur materiales et ignobiles, ita quod ultima in descensu est forma elementalis et intima elementi quod est terra, quod esse dicitur faex elementorum : et est descensus per modum compositionis formae cum rebus in quibus sunt formae, et est quasi moveantur formae ab intelligentia ad materias in quibus sunt non in toto amittentes lumen intelligentiae quamdiu formae sunt. Et hoc est per contrarium in anima : quoniam anima cum sit forma quaedam juncta materiae, non potest accipere formas nisi incipiendo a materia quae proxima est ei. Non igitur accipit nisi per resolutionem a materia, et continue procedit resolvendo donec veniat in causam primam : et ibi est ultimum perfectionis ipsius et finis intellectus. Et hujus iterum simile est in motu luminis a sole in colorata, et reditu colorum in perspicuum et in visum speculum animati, quod est oculus.

Quaereret autem fortasse aliquis, unde habeat intelligentia formas quas ut fons omni tempore exuberat in totum universitatis ordinem ? Sed ad hoc, sicut jam diximus, non est difficile respondere : quaerere enim unde intelligentia alicujus ordinis habeat formas quas exuberat, idem est quaerere, unde habeat intelligentia., et quod est intelligentia ? quia,

sicut jam diximus, sicut soli ex lumine sibi substantiali fontaliter convenit luces emittere in mundum, ita et multo magis intelligentiae agenti et maxime causae primae ex lumine suae substantiae convenit luces emittere, quae sunt formae omnium eorum quae formantur. Et sic animae in suum universum membrorum convenit vitas emittere, quae tamen vitae secundum opera vitae specialia determiin membrum, licet in anima sint omnes illae vitae una vita indivisibilis in substantia multiplex secundum virtutem : ita intelligentiae primae convenit luces emittere in totum universum. Et ideo subtiliores Peripateticorum distinxerunt inter formas mundi et formas materiae, formas mundi vocantes universaliter relatas ad universum, formas autem materiae dicentes eas quae sunt dantes esse materiae. Formae igitur mundi sunt ab intelligentia ex hoc quod ipsa est intelligentia, et quando fiunt in anima, fiunt magis in anima ex parte illa qua fluunt a forma mundi, quam ex parte illa qua per esse sunt in materia.