DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT VII.

De intellectu principiorum et instrumentorum per quae intellectus po sibilis efficitur in actu.

Oportet autem nos prius ostendere, quod in omni intellectu qui in effectu est, primo accipitur intellectus principiorum quae accipiuntur sicut in priori istius scientiae libro ostendimus, scilicet inquantum terminos noscimus. Principiorum igitur est acceptio prima et instrumentorum. Instrumenta autem voco quibus scientia rerum de ipsis educitur principiis : et ista sunt modi argumentationum. Propter quod egregie dixit Aristoteles, quod modum scientiarum oportet praescire ante ipsas scientias : quia non potest esse quod scientia rerum accipiatur nisi prius sciatur modus ipsius : vocat enim modum illum quo id quod est in virtute principiorum, educitur de ipsis: et tunc per illa duo, videlicet principia prima et scitum modum, possibilis intellectus aptissime ponitur in effectu secundum omne id quod est possibilis.

Fuerunt autem quidam ante nos de Arabum Philosophis, qui intellectum principiorum diviserunt in duo, dicentes principia philosophiae theoricae essentiales esse apud nos, et non accipi ita per doctrinam : rhetoricorum autem et moralium fieri in nobis per longam experientiam, sicut diximus homines senes prudentiae longam operam dantes esse intelligentes, ita quod consilium datum ab ipsis recipitur sine exigentia probationis tamquam sit per se notum : hoc fit etiam in rhetoricis civilibus : et hunc intellectum non habent juvenes passionum insecutores. In disciplinalibus meliorem intellectum videntur plerumque juvenes habere quam senes.

Similiter autem dicunt de modis argumentationum, quoniam est modus argumentationis imperfectae : et hac omnes utuntur homines : omnis qui persuadere nititur, necesse est quod modo argumentationis utatur : et hic modus praecipue est in rhetoricis civilibus. Est autem modus argumentationis perfectae, quo utuntur Philosophi. Primum dicunt innasci experientia et tempore potius quam studio. Sic igitur diversificant hunc intellectum qui principiorum vocatur intellectus, per quem intellectus in potentia, sicut per instrumenta efficitur intellectus in effectu. Ego commendo istam distinctionem : quia rhetorica et civilia non habent propositiones primas per se notas per quas sufficienter accipiantur : et ideo dicit Aristoteles quod in talibus conclusio opus est, eo quod finis practicae scientiae opus est.

Et quod quidam Latinorum dicunt, quod de scientia docente et de scientia utente, locum non habet hoc : quia

scientia docens semper est demonstrativa, et ex tali scientia rhetores et civiles non veniunt ad hoc quod in effectu sciant gubernare judicia et regere civilia : propter quod etiam intellectus talis virtus est ethica experimento indigens et ipse, sicut et aliae virtutes civiles quae per eumdem modum accipiuntur.

Haec ergo de intellectu qui in effectu dicitur esse, dicta sint a nobis. Per antecedentia enim jam manifestum est qualiter forma rei per hoc quod est in intellectu possibili, efficitur in effectu intellectus, et qualiter differt ab eo in intellectu qui dicitur in actu : ille enim qui semper est in actu, agens vocatur intellectus.