BIBLIA MARIANA.

 INCIPIT LIB. GENESIS.

 LIBER EXODI.

 LIBER LEVITICI.

 LIBER NUMERI.

 LIBER DEUTERONOMII.

 LIBER JOSUE.

 LIBER JUDICUM.

 LIBER RUTH.

 LIBER REGUM PRIMUS.

 LIBER REGUM II.

 LIBER REGUM III.

 LIBER REGUM IV.

 LIBER TOBIAE.

 LIBER JUDITH.

 LIBER ESTHER.

 LIBER JOB.

 PARABOLAE SALOMONIS.

 LIBER ECCLESIASTAE.

 CANTICUM CANTICORUM.

 LIBER SAPIENTIAE.

 LIBER ECCLESIASTICUS.

 ISAIAS PROPHETA.

 JEREMIAS PROPHETA.

 LAMENTATIONES JEREMIAE PROPHETAE.

 EZECHIEL PROPHETA.

 DANIEL PROPHETA.

 .JOEL PROPHETA.

 JONAS PROPHETA.

 MICHAEAS PROPHETA,

 ZACHARIAS PROPHETA.

 EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM,

 EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM.

 EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM.

 EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM.

 LIBER APOCALYPSIS.

EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM,

Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham .''

Domina Evangelistarum in Evangelio B. Matthaei, I, 18: Cum esset desponsata, etc. Magna fuit humilitas, quod Domina voluit desponsari servo, Imperatrix fabro. Unde Bernardus : " Quae est haec virgo tam venerabilis, ut salutetur ab Angelo, tam humilis ut desponsata sit fabro, etc. Audis, o peccator, virginem, audis humilem : si non potes virginitatem humilis, imitare humilitatem Virginis. Potes enim sine virginitate salvari, sine humilitate vero non potes, etc. Maria enim placuit ex virginitate, tamen ex humilitate concepit . "

Fuit autem desponsatio Virginis utilis propter multa. Primo, ut matrimonium bonum esse ostenderetur. Secundo, ut Maria nullo bono privaretur. Tertio, ut hostis falleretur. Quarto, ut testis castitatis haberetur. Quinto, ut origo Dominae describeretur, nam Scriptura non consuevit foeminas sig. enealogizare. Sexto, ut ab infamia servaretur. Septimo, ut poena caveretur. Octavo, ut a Christo persecutio tolleretur. Nono, ut filius procuraretur. Decimo, ut Domino serviretur. Undecimo, ut humilitas virginitati conjungeretur. Duodecimo, ut occasio incuriae famae virginibus tollatur. Decimo tertio, ut Filii charitas et humilitas ostendatur, qui voluit potius dici filius fabri, quam matrem infamari. Decimo quarto, ut matris dignitas, humilitati sociaretur, ut quanto major esset, tanto magis se humiliaret, videlicet ut sit mater Dei et uxor fabri.

Item, Ipsa commendatur a sublimi dignitate, eo quod fit mater Jesu. Bernardus : Quod si et cujus mater attendas, etc, an non Deum et Dominum Angelorum Maria suum audacter appellat filium, dicens : Fili, quid fecisti nobis sic . "

Item, Commendatur a fidelitate : reposuit enim Deus nostrae redemptionis thesaurum in ea, ut ibi, Inventa est in utero habens. Sed quid ? Bernardus : " Angeli laetitiam, justi gratiam, peccatores veniam. Redde ergo, mater, quod debes, obsidem quo redimamur, thesaurum quo ditemur, fratrem quo uniamur, Deum per quem exaltemur : hoc enim in utero habes. "

Commendatur item a puritate summa, ut ibi, De spiritu sancto. Unde, Anselmus : " Decens erat, ut ea puritate qua major sub Deo nequit intelligi, virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de corde suo aequalem sibi genitum, tamquam seipsum diligebat,

ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius, et quam ipse Filius substantialiter sibi matrem eligebat, et de qua Spiritus sanctus volebat, et operaturus erat, ut conciperetur et nasceretur ille, de quo procedebat . "

Item, Commendatur a nativitatis Dei utilitate, ut ibi, V. 20 : Joseph, fili David, elo. Sequitur, V. 21 et seq. : Pariet autem filium, etc. Sed quem? Angelorum restauratorem, hominum redemptorem, corporalium innovatorem. Et vocabitur nomen ejus, ut dicit Isaias , Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus. Nobiscum fraternitate, quia frater et caro nostra est . Nobiscum conversatione, Joan. XVII, 12: Pater,.. quos dedisti mihi, custodivi, etc. Nobiscum provisione. I Petri, V, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum. Nobiscum in aeterna habitatione, Matth. XXVIII, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi,

Item, Ipsa est stella in Oriente. Matth. II, 2 : Vidimus stellam ejus in Oriente. Haec stella primo apparet peccatori ad Deum redeunti : unde sequitur : Ei venimus adorare eum, id est, Filium Dei et Dominam, matrem ejus.

Item, Ipsa turbat Herodem, id est, diabolum, ut ibi, V. 3: Audiens autemHerodes rex, turbatus est, etc. et infra, V. 7 : Herodes diligenter didicit ab eis tempus stellae, id est, Mariae, quae apparuit per naturam, inmundum nascendo, et per gratiam in mente apparendo : Herodes igitur, id est, diabolus vehementius expavescit.

Item, Ipsa praestat se sequentibus ducatum, ut ibi, v. 9 : Et ecce stella quam viderant in Oriente, antecedebat eos, ut reconciliatrix reorum, et hospitum invitatrix.

Item, Ipsa peregrinos suos laetificat, ut

ibi, v. 10: Videntes autem stellam, id est, Mariam, gavisi sunt sig. audio magnovalde.

Item, Ipsa Maria in duobus assumi debet ad diabolum fugandum et in patriam redeundum. De primo, ibidem, v. 13 : Angelus Domini apparuit in somnis Joseph, id est, peccatori in peccatis dormienti, dicens : Surge, scilicet celeriter, ei accipe puerum et matrem ejus, scilicet Patri in oblationem puerum, matrem in reconciliationem, ut pro te loquatur. De secundo, Angelus dixit Joseph, Matth.

II, 20 : Surge laetanter, ei accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel, id est, in coelestem patriam: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri, imo et animam tuam, scilicet daemones, vos tentantes, cogitationes impugnantes, mundum decipientes, qui quaerunt gratiam Christi in te exstinguere, et te ad infernum rapere.

Item, Ipsa est mons illuminationis omnium beatitudinum. Matth. v, 1 et seq. : Videtis Jesus turbas, ascendit in montem, id est, M.ariam in incarnatione.

Prima autem illuminatio beatitudinis est illuminatio paupertatis : unde, v. 3 : Beati pauperes spiritu, etc. Beati pauperes. Glossa : quos non necessitas, sed fides et devotio pauperes facit, ut contemptis omnibus, Deo vivant Talis autem contemptus omnium rerum in beata Virgine in summo fuit, Quidam enim dant superflua naturae, sed non personae. Augustinus : " Utere superfluis, da pauperibus necessaria :

utere pretiosis, da pauperibus vilia : et iste est primus gradus paupertatis . " Secundus gradus est, dare superflua naturae, et personae, Luc. XI, 41 : Quod superest, date eleemosynam. Glossa : Non solum exteriora, sed valde necessaria cum proximis dividamus. Tertius gradus est, non tantum dare superflua, sed etiam necessaria. Unde, Luc. iii, 11 : Qui habet duas tunicas, det non habenti. Quartus gradus est, omnia necessaria et superflua simul dare, sed adhuc semetipsum retinere : sicut quidam Philosophorum fecerunt, licet non propter Deum, Quintus gradus est, omnia dare, et semetipsum relinquere : propterea manibus laborare, ut habeat unde necessitatem tribuat patienti. Hunc gradum habuit Apostolus. Sextus gradus est, omnia dare, et semetipsum superaddere. Unde in Evangelio Matthaei, XIX, 21: Si vis perfectus esse, vade, vende, etc. Septimus gradus est, omnia dare, et semetipsum, et spiritu et corpore laborare, ut pascat proximum pane spirituali. Et iste excellentior est sexto : quia dicit Gregorius : " Plus est verbi pabulo victuram in perpetuum mentem reficere, quam ventrem moriturae carnis terreno pane satiare . " Octavus gradus est, omnia, et seipsum relinquere, et de substantia sui corporis accipere partem ad refectionem animarum proximorum. Sicut beatissima Virgo de purissimis carnibus et sanguine, nobispanem vitae confecit, quem qui mandu cabit, mortem non gustabit in aeternum . Nonus gradus est, omnia dare, animam, et corpus proprium, etiam deitatem his unitam, proximo dare in cibum animae sub specie aliena. Hic est gradus summae paupertatis in via. Decimus est, se ipsum dare, secundum totum corpus et animam., et deitatem sub specie propria in cibum corporis et animae simul in beatitudine aeterna, de qua dicitur, Luc. XIV, 15 : Beatus qui manducabit panem inregno Dei. Hic patet, quod beata Maria paupertatem spiritus habeat excellentius omni homine, praeter Christum : quia cum ipsa praecellat omnes dignitate, et aequalem, aliis habuerit paupertatem, excellit omnes improportionaliter paupertate.

Secunda illuminatio est mititas, ibi, Matth. V, 4 : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Istam mititatem et mansuetudinem, praeter Christum excellentissime habuit. Glossa : Mitis est, qui malis moribus dominatur, quod ipsa perfectissime fecit. Ejus enim dominium de malis moribus fuit sine pugna, omnium aliorum cum pugna. Item, Glossa : Mansuetus non irritat, nec irritatur. Cogitat enim nulli Docere, et omnibus in summo prodesse . Hoc ipsa perfectissime implevit. Unde eam. collaudans Ecclesia In hymno : " Ave, maris stella ", dicit de ea : " Virgo singularis, inter omnes mitis, nos, etc. "

Tertia illuminatio est luctus. Ibidem, v. 5: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Qui luctus post Christum excellentissime fuit in beata Virgine, Item, servitia quanto minus debita, tanto magis sig. rata : sed luctus beatae Mariae Virginis nullo modo fuit debitus debito necessitatis, sed tantummodo debito charitatis : ergo sicut luctus ejus aliis fuit improportionabilis, ita et consolatio ejus aliis etiam fuit improportionabilis.

Quarta illuminatio est esuries et sitis justitiae, ibi, v. 6 : Beati qui esuriunt ei sitiunt justitiam, etc. Quae in ea similiter fuit excellentissime.

Quinta est illuminatio misericordiae, ibi, v. 8 : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Cum autem misericordia sit dare, et dimittere, et beata. Virgo plus omnibus dedit, et super omnes plus dimisit: ergo super omnes beatitudinem misericordiae accepit. Ambrosius : " Misericordia est, nul- lum in miseria relinquere, et nullum miserum facere : " quod in summo est in beata Virgine : ergo in summo habet beatitudinem misericordiae.

Sexta est illuminatio munditiae, ibi, v. 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Sed hi (ut dicit Glossa) mundi corde sunt, quos non arguit conscientia peccatorum : sed hoc in beata Virgine fuit in summo : ergo habuit munditiam cordis In summo.

Septima est illuminatio pacis, ut ibi, v. 9 : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, Glossa : Dum lex carnis repugnat legi mentis, non modo altero, sed nec hoc modo possumus esse pacifici. Ergo super omnes pacificata existebat, in qua caro adversus spiritum non rebellavit. Et sic ipsa beatitudinem summae pacis possidebat et possidet.

Octava illuminatio est martyrii vel persecutionis, ut ibi, v. 10 : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Hic agitur de persecutione illa, quae est martyrium, cui debetur laureola. Unde Bernardus : " Longe eam plus quam martyrem non immerito praedicamus, in qua nimirum corporeae sensum passionis excesserit compassionis affectus . " Item, Bernardus super illud, In plenitudine Sanctorum detentio mea : " Merito in plenitudine sanctorum ejus erat detentio., cui non deerat fides Patriarcharum, nec Prophetarum spiritus, nec Apostolorum zelus, nec constantia Martyrum, nec sobrietas Confessorum, nec castitas Virginum, nec conjugatorum foecunditas, nec Angelorum puritas. "

Isti sunt octo radii illuminationis, quibus mens Virginis Mariae prae omnibus incomparabiliter est illuminata.

Item, Ipsa est civitas in exce'sum et in refugium nobis posita. Matth. V, 14 : Non potest civitas abscondi, id est, Maria celari, supra montem posita, scilicet virtutum, et gratiarum.

Item, Ipsa est lucerna omnibus lucens. Matth. V, 15: Neque accendunt, scilicet Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, lucernam, id est, Mariam, quae accensa fuit in die incarnationis : et ponunt eam sub modio , sicut faciunt, ipsam inhonorantes, sed super candelabrum, Id est, Ecclesiam, ut luceat, indifferenter, omnibus qui in domo sunt, id est, in Ecclesia, vel in mundo.

Item, Ipsa est altare nostrarum oblationum. Matth. V, 23 et 24: Si offers munus tuum ad altare, id est ad Mariam, vade prius reconciliari fratri tuo, id. est, Jesu Christo.

Item, Ipsa est datrix et mutuatrix nostra. Matth. V, 42 : Qui petii a te, o Maria,

Instanter, da ei. Glossa: quae honeste et juste dari possunt: et volenti mutuare a te, quae ditissima es, ne avertaris.

Item, Ipsa est sol omnimicans. Matth. v, 45 : Pater, qui solem suum, id est, Virginem Mariam, oriri facit, per nativitatem in mundo, per gratiam in mente, super bonos, ut confirmentur, consolentur, et illuminentur: et malos, ut convertantur, et salventur. Et pluit super justos ei injustos, sed aliter et aliter.

Item, Ipsa est arbor bona, quae optimum fructum facit. Matth. vii, 18 : Non potest arbor bona, id est, bona in natura, melior In gratia, sed optima In gloria, malos fructus facere. Glossa : quia a radice fructus arboris pullulat. Neque arbor mala, id est, Heva misera, honos fructus facere, quia in amaritudine originalis culpae concipimur et nascimur.

Item, Ipsa est domus totius firmitatis. Matth. VII, 24 et 25 : Assimilabitur viro sapienti, id est, Christo, qui aedificavit domum suam, id est Mariam, supra petram. Quamobrem ille non erit domus Dei, qui inconstantia de facili permutatur. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, in passione Filii perdilecti, et flaverunt venti, scilicet vituperatores et irrisores, dicentes, Matth. XXVII, 40 : Vah ! qui destruis templum Dei.

Et irruerunt in domum illam, id est, in Mariam. Unde ipsa dicere poterat ad Patrem illud Psalmistae, Psal. xli, 8 : Fluctus tui super me transierunt.Et non cecidit, per incrudelitatem et Infidelitatem, sicut Apostoli: sed stetit fortissima apud crucem, quia fundata erat super firmam petram, id est, Christum.

Item, Ipsa est navicula, in qua transfretavit Filius Dei de littore immortalitatis ad littus mortalitatis, assumens nostram humanitatem, conferens nobis suam deitatem. Matth. IX,. 1: Ascendens Jesus in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.

Item, Ipsa est per Centurionem designata, quia veraciter potest dicere, Matth. viii, 9 : Nam et ego, scilicet Maria, homo sum, licet super Angelos exaltata, habens sub me milites, id est, Angelos omnes. Et dico huic : Vade, et vadit : vade ad liberandum, consolandum, et transferendum socios de terra : et vadit obedienter. Et alii : Veni, et venit.

Item, Ipsa est per Joseph designata, cui dixit rex aegypti: Uno tantum solio regni te praecedam.... Absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra aegypti .

Item, Ipsa est locus thesaurorum Dei. Matth. XII, 35 : Bonus homo, id est, Christus, Deus et homo, de bono thesauro, id est, Virgine Maria, profert bona, scilicet misericordiae, sig. ratiae, et sig. loriae.

Item, Ipsa est mons misericordiarum. Matth. XXI, 1 et seq. : Cum venisset Jesus ad montem Oliveti. Glossa : ad sublimimitatem misericordiae respiciens. Per oleum enim misericordia designatur. Venit ergo ad montem Oliveti, id est, Mariam,. quando ex ea est incarnatus. Ejus autem adventus triplex est utilitas. Prima, quia asina alligata solvitur a poenis peccatorum. Secunda, quia in Jerosolymam , id est, in visionem pacis ducitur. Tertia, quia vestimentis discipulorum regitur, et ornatur, scilicet in moribus, et in fide.

Item, Ipsa est ministra peccatorum, secundum Filii constitutionem. Matth. xxiii, 11 : Qui major est vestrum, erit minister vester. Sed ipsa praeter Deum major omnibus. Ergo et ministra. Servit autem libenter. Luc. I, 38 : Ecce ancilla Domini, Servit universaliter, quia in coelo et in terra, et In purgatorio. Ecclesiastici XXIV, 14 : In habitatione sancta coram ipso ministravi. Servit humiliter, quia parvo sicut maximo, pauperi peccatori sicut diviti justo. Servit fideliter, quia corpore et sanguine Filii sui nos quotidie pascit et potat.